Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 147, S. 151
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 147, S. 151
Philippus Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, universis presentem paginam inspecturis graciam suam et omne bonum. Ea que honorem Dei et sanctorum respicere videntur utilitatem ecclesiarum pio et studioso promovere volentes affectu operisque effectu subsequenti concludi, per hoc presens publicum et autenticum instrumentum ad no- ticiam omnium fidelium nostrorum volumus pervenire, quod nos illud nostrum castrum, quod apud Crutzenache edificari inceptum est, nolumus habere processum, quia castrum illud fuit edificatum in bonis Spirensis ecclesie. Nunquam eciam pati volumus, immo ex toto inhibemus, ut de cetero in illo loco unquam aliquod castrum edificetur. Ad cuius rei cer- tam in posterum evidenciam hanc cartam conscribi iussimus et sigillo nostro communiri. Huius eciam rei testes sunt, Cuonradus Spirensis episcopus, Heinricus palatinus comes Rheni, comes de Lyningen, comes de Saraponte, Kuno de Minzinberg et alii quam plures. Datum apud Spiram IV. kal. decembris, indictione IX. anno Domini MCCVI.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 147, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/eae0178b-db6c-4cf8-bfaa-18669f7592ab/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success