Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 371, S. 304
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 371, S. 304
Ioannes decanus ecclesie sancti Widonis et Gotzo civis Spirensis, auctoritate venerabilis domini prepositi Spirensis et ex electione parcium in nos compromittencium diffinire debemus, si quid inter dominum nobilem Ioannem de Vranken- stein et magistrum Novecurie motum fuerit questionis. Motis igitur coram nobis quibusdam actionibus dicto magistro ex parte dicti nobilis et hominum suorum in Altruphe ad eum racione advocacie dem pertinencium super locando eccle- sie in Altruphe officio campanatus et oblacionibus de cruce, que ibi in non modica reverencia habetur, provenientibus et de parte almeinde ibidem a Ramungo bone memorie dicte curie ad tempus vite sue et uxoris ipsius pro annuo censu concesse et tandem relicte et donate sibi ob remedium ani- marum suarum et aliis quibusdam articulis. Nos habito iuris peritorum consilio, in nomine Domini diffiniendo pronuncia- mus, ius locandi officium campanatus non ad parochianos, sed ad magistrum Novecurie pertinere ex hiis causis, quia dominus C. de Frieshenheim, olim rector ecclesie in Altru- phe, sicut coram nobis iuramento sollempni declaravit, tri- ginta annis et amplius immediate sine omni interrupcione, cui placuit, idem officium concessit et quia dominus abbas in Hemmenrode curam eiusdem ecclesie nunc gerit per regiam donacionem et archidiaconi loci investituram, merito ius lo- candi idem officium apud ipsum et magistrum Novecurie vi-
/
1262 september 11. 295
ces suas gerentem debet residere. Item quia idem officium se in modum custodie habet, cum diversis temporibus anni, diversis eciam horis diei a beato Petro patrono loci sepius infirmi plures infirmitatis sue remedium requirant, obiaciones suas devote ibidem diversas offerendo, que incaute alicui laico a laicis instituto committerentur. Item quia idem of- ficium nichil habet annexum a villa vel villanis, propter quod aliquis uno die ecclesie ministraret in officio memorato, di- cimus eciam parochianos nullum ius habere in cruce predicta, hincinde deportanda vel oblacionibus ex ea recipiendis, sed omnia ista apud magistrum residere. Item dicimus de almeinda, quod si constare possit illam aliquando fuisse di- visam inter tunc presentes villarios, quando Ramungus sibi partem illam usurpavit, quam pro annuo censu ad tempora vite sue et uxoris ipsius locavit et tandem predicte curie donavit, et quod illi villani partes suas iure hereditario pos- sident, et in heredes suos transtulerunt, curiam predictam debere plene gaudere possessione illius almeinde nomine re- medii, sine cuiusquam contradictione. Quodsi predicti vil- lani de iure aliquando convicti fuerint, quod partes suas communitati relinquant et a sua hereditate recedant, tunc curia sepedicta eciam partem sibi donatam relinquet sine difficultate. Datum anno Domini MCCLXII. III. idus septem- bris. Ego Gotzo, quia proprio sigillo careo, sigillo domini decani sum contentus.
328. Das domcapitel zu Speyer verträgt sich mit dem grafen von Vaihingen wegen güter zu Horheim. 1262 sept.
Cum Conradus miles de Megensheim capitulo ecclesie Spi- rensis in predio suo Horheim multa dampna, rapinas et in- cendia intulisset et nobilis vir dominus comes de Vahingen se de recompensa huiusmodi dampni intromitteret, tandem habito consilio prefatum capitulum cum predicto comite ta- liter concordavit, videlicet quod iam dictus comes ad que- libet que subnotata sunt servanda corporali se adstrinxerit iuramento. Primo quidem ab eodem comite iuratum est, quod iura et libertates prefati predii, que per testes et pri- vilegia possunt demonstrari, nec per se, nec per alios in occulto seu manifesto violabit, sed eas bona fide sine dolo et fraude inviolabiliter conservabit, nec eisdem bonis eccle- sie Spirensis attinentibus nullam inferet vel inferri procurabit
1262 september.
molestiam aut iniuriam. Colonus autem dicte curie ab omni exactione et infestacione liber erit, nisi titulo proprietatis attineat dicto comiti et tunc extra curiam serviet racione persone. Nec ipse comes aliquas herbergias faciet in pre- fata curia, nec fieri procurabit, nec aliqua servicia extorquebit a curia memorata. Preterea decimam in Guidrathebach, in monte qui dicitur Liedeberch, prefato capitulo Spirensi cum suis iuribus et attinenciis recognovit, renuncians omni iuri et actioni si qua sibi in eadem decima competere videbatur, hac adiecta condicione, quod si rector ecclesie de Ensingen, cui ecclesie dicit eandem decimam attinere, agere vellet su- per eadem decima, dictum capitulum ei paratum esse debe- ret exhibere iusticie complementum. Ut autem prenotata magis robusta consistant et firmiora, sepedictus comes hos dedit in solidum fideiussores, nobilem Godefridum de Nifern, Erkengerium, Conradum nobiles de Magenheim, Heinricum de Enzeberch. Quodsi ipse comes proprie salutis et hono- ris immemor aliquid predictorum infringere presumpserit ac violare et nisi commonitus super hiis infra mensem non sa- tisfecerit, dicti fideiussores more fidemissorum Spire iace- bunt non egressuri quousque predicto capitulo Spirensi pro centum marcis argenti ecclesie prenotate nomine pene sol- vendis satisfaciat. In cuius rei testimonium presentes litere sigillis dicti comitis et fideiussorum communite sunt. Actum et datum anno Domini MCCLXII. mense septembris.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 371, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/ece072a7-b279-43a5-8497-f21d932cfa98/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success