Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 220, S. 199
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 220, S. 199
fn nomine sancte atque individue Trinitatis. Berengarius Dei gracia Spirensis episcopus, omnibus presentem paginam in- specturis. Cum pro7 debito pastoralis officii teneamur Deo servieutibus consulere parati sumus atque eorum iustis peti
190 1231 ianuar 9.
cionibus libenti animo acquiescere et ad negociprum suorum promocionem velle et posse applicare. Eapropter ad noti- ciam tam futurorum, quam presencium volumus pervenire, quod cum bone memorie Cuonradus episcopus predecessor noster, imperialis aule cancellarius, ecclesiam de Medemheim in loco desolato sitam et ab omni cultu hominum prorsus alienam, abbatiet fratribus de Hemmenrode pro eorum inopia sublevanda, cum omnibus pertinenciis eiusdem ecclesie con- tulerit, et capitulum nostrum Spirense consensum suum ap- posuerit, nobis habito consilio et factum predecessoris nostri et consensum capituli approbamus et approbacionem nostram pro malignancium cavillacionibus obstruendis, presenti scripto et sigilli nostri appensione rdboramus. Acta sunt hec apud Kestinburch, V. idus ianuarii, anno gracie MCCXXXI. indic- tione quarto.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 220, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/ef5b3c28-34fb-49e6-85ec-48d138204d6f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success