Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 311, S. 259
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 311, S. 259
Heinricus Dei gracia Spirensis episcopus. Scient cuncti, quod nos literas domini pape vidimus et inspici fecimus, non suspectas, non viciatas, non abolitas nec in aliqua sui parte suspectas, sub hac forma: Gregorius episcopus, servus ser- vorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episco- pis et dilectis tiliis abbatibus, prepositis, prionbus, decanis, archidecanis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis per Alemaniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbacione didicimus, quod ita in pluribus partibus ecclesiastica censura dissolvi- tur et canonice sentencie severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maxime, qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate, passim a malis actoribus suis iniurias sus- tineant et rapinas, dum vix invenitur, qui congrue illis pro- tectione subveniat et pro favenda pauperum innocencia se murum defensionis opponat. Specialiter autem prepositus et dilecte in Christo tilie priorissa et sorores sancte Marie Mag- dalene in Alemania tam de frequentibus iniuriis, quam de ipso quotidiano defectu iusticie conquerentes, universitatem vestram literis pecierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatenus illos qui possessiones vel res vel domos predictorum prepositi et sororum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea iniuste detenuerint, que predictis preposito et sororibus ex testamento decedencium relinquuntur, seu ipsis preposito et sororibus contra apostolice sedis indulta sentenciam excom- municacionis aut interdicti presumserint promulgare vel de- cimas laborum de possessionibus habitis ante consilium ge- nerale, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, seu nutrimentis ipsorum, spretis apostolice sedis privilegiis extor- quere, monicione premissa, si laici fuerint, publice candelis accensis excommunicacionis sentencia percellatis, si vero cle
16*
250 1251 "larz.
rici vel canonici regulares seu monachi fuerint, eos appella- cione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram re- laxaturi sentenciam, donec dictis preposito et sororibus ple- narie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares, qui pro violenta manuum iniectione anathematis vinculo fuerint inno- dati, cum diocesani episcopi literis ad sedem apostolicam venientes ab' eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem, in quibus bona predictorum prepositi et sororum per violen- ciam detenta fuerint, quamdiu ibi sunt, interdicti sentencie supponatis. Datum Assesii, II. nonas iunii, pontificatus nostri anno secundo. In huius rei testimonium presenti scedule si- gillum nostrum duximus appendendum. Datum Argentine, anno Domini MCCLI. mense marcii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 311, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/fa63cf7a-b99b-4229-bc0e-fa8b9d6fd9d1/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success