Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 519, S. 445
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 519, S. 445
iVjbertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus. Uni- versis sacri Romani imperii tidelibus praesentes literas in- specturis gratiam suam et omne bonum. Inclitae recordatio- nis Friderici Romanorum imperatoris semper augusti, Ihe
1301 mai 23.
rosalem ct Siciliae regis literas, non cancellatas, non aboli- tas, nec in aliqua sui parte vitiatas vidimus et legimus in haec verba,. Fridericus etc (Sicuti supra Nrus. 225.) Nos itaque dictorum civium Spirensium nostrorum fidelium di- lectorum ob sua fidelia obsequia, quae nobis et imperio im- penderunt et impendere poterunt gratiora, devotis suppli- cationibus favorabiliter inclinati, praedictas literas et omnia in eisdem contenta, prout de verbo ad verbum superius sunt expressa, ex solita benignitate regia approbamus, innovamus et praesentis scripti patrocinio communimus praesentium tes- timonio literarum nostri sigilli munimine munitarum. Datum in castris ante Wissenloch, X. kal. junii, anno Domini MCCCI. indictione XIV. regni vero nostri anno III.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 519, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/fbf52338-3a69-44e5-9d82-f7020c75542e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success