Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 581, S. 508
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 581, S. 508
Emicho Dei gratia Spirensis episcopus, discretis et provi- dis viris, magistris, scabinis caeterisque civibus in Landawe salutem in Domino sempiternam. Ad nostram ex parte hn- norabilium virorum, decani et capituli ecclesiae nostrae prae- dictae pervenit audientiam, vos conqueri gravatos esse per aliquos judices seu oificiales civitatis Spirensis in hiis arti- culis, videlicet quod laici conveniunt in judiciis vestros con- cives. Super quo volumus et ordinamus, quod cives vestri citati per laicos compareant et si causa est spiritualis, respon- deant et pareant juri, in aliis autem ad vestrum judicium remittantur. Item quod pro communione citentur et excom- municentur personae communicantibus minime notis et cum reus absolvitur, ipsos sic excommunicatos tanquam reum ab- solvi oportet in singulari et non in generali, ita quod unus- quisque satisfaciat de poena banni. Super quo volumus et ordinamus, quod pro communione non citetur aliquis nisi no- minatim et ille veniat coram judice et omnis defensio ipsius de non communicando vel non notitia audiatur, et admitta-
1319 august 18. 499
tur de plano et quod excommunicati pro communione nomi- natim absolvantur, cum minori tamen poena, quam rei prin- cipales. Item quod cum quis excommunicetur sententia ma- jori vel minori, quod tunc uxor sua cum omni familia ex- cluditur a divinis. Volumus et ordinamus, quod uxor et familta excommunicati non excludantur, nisi per modum aggravatio- nis et dum tempus debitum aggravationis adrenerit, ut est juris et convenientiae. Item super aliis articulis, quod pro debitis proponantur cessationes divinorum. Item quod cives viri excommunicentur citationibus praetermissis. Item quod cives viri citati per saeculare judicium occupentur. Item quod multi sunt absoluti, qui tamen singulis annis iterato excommumcantur. Nullatenus volumus vos gravari, scientes, quod si secus fieret vel etiam contra formam suprascriptam, quod hoc omnino et indilate tollemus, rogantes vestram pro- videntiam seriose et exhortantes attente, quatenus res, bona, pecuniam et fructus dictis dominis, decano et capitulo ex causis praedictis arrestata per vos et occupata dearrestari et deoccupari faciatis, ipsos suis gaudere libere permittendo, cum ipsi inculpabiles in praemissis omnino existant. Sigillo judicum curiae nostrae usi sumus ad praesentes. Datum et actum Spirae, anno Domini MCCCXVIIII. sabbatho post fes- tum assumptionis beatae virginis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 581, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/5f0b6b1c-0e9a-468a-8802-a8d5891fe004/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success