Charter: Urkunden (1228-1463) Tr.XXXIII.4
Signature: Tr.XXXIII.4
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Juli 1351, Konstanz
Der Offizial von Konstanz beurkundet die Urfehde des Notars Johann Mütinger gegenüber der Stadt St. Gallen und schliesst sich ihr für sich und sein Gericht an.Source Regest: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4226, S. 136.
Current repository:
Stadtarchiv St. Gallen Tr.XXXIII.4.
Stadtarchiv St. Gallen Tr.XXXIII.4.
2 Siegel, 1. wie in Nr. 4009; 2. Ø 3,3 cm, +S.IOHANNIS.DICTI.MVTINGER. Material: Pergament
Dimensions: 23/19 cm
. . Officialis curie Const(antiensis) universis tam presentibus quam futuris, ad quos presentes pervenerint, notum facimus per presentes, || quod constitutus coram nobis Const(a)n(ti)e iudicii in figura sub anno domini millesimo tricentesimo quinquagesimo || primo die martis proxima post festum beati Jacobi apostoli hora prime Johannes dictus Muetinger familiaris || nostera) publicus auctoritate imperiali et curie nostre Const(antiensis) notarius asserens, quod licet minister et consules oppidi sancti Galli ipsum Johannem nullis ipsius demeritis exigentibus captivaverint et captivatum aliquamdiu detinuerint, quia tamen dicti minister et consules se cum dicto Johanne amicabiliter composuerunt super captivatione et detentione predictis, idcirco dictus Johannes libere et sine omni coactione deliberatione prehabita diligenti ad sancta dei evangelia coram nobis corporate prestitit sacramentum super quibusdam articulis infrascriptis. Nam primo idem Johannes omnem actionem rancorem et inimicitiam, quos adversus predictos ministrum et consules aut alios quoscumque dicte captivationis quomodocumque participes habuit, habet vel habere posset, verbis expressis et ad hoc aptis coram nobis deposuit et remisit. Item quod in virtute dicti iuramenti sui prestiti huiusmodi iniuriam et offensam occasione dicte captivationis sibi per dictos ministrum et consules, ut premittitur, illatam numquam refricet aut refricari faciat quoquomodo per se vel per alium directe vel indirecte tacite vel expresse aut quod aliquem aliquos ipsorum super hiis in iudicio vel extra spirituali vel seculari ullo unquam tempore molestet seu quoquomodo perturbet. Quodque sine dolo et fraude in virtute dicti iuramenti omnes suos consanguineos et amicos ad premissa faciendum inducat. Ac deinde nobis . . officiali predicto instanter et humiliter suplicavit, ut et nos iniuriam nobis et iudicio nostro1 in personam dicti Johannis illatam similiter predictis ministro et consulibus ac aliis personis quibuscumque remittere et ignoscere dignaremur. Nos vero ad instantes preces dicti Johannis et parentum suorum omnem offensam et iniuriam nobis et iudicio nostro in personam dicti Johannis illatam ex nunc remittimus et ipsis ignoscimus per presentes. Et in huius rei testimonium et premissorum omnium evidentiam ad preces dicti Johannis et parentum suorum sigillum curie nostre una cum appensione sigilli dicti Johannis presentibus duximus appendendum. Datum Const(antie) anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo, VIIo. kal. augusti, indictione quarta.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4226, S. 136-137.
Original dating clause: VII°. kal. augusti
Language:
Notes:
a)o korr. aus r. - 1 Johann Mütinger war offenbar in seiner Eigenschaft als Notar des geistlichen Gerichts Konstanz gefangengenommen worden.
Places
- Konstanz
St. Gallen, Stadtarchiv der Ortsbürgergemeinde, Urkunden (1228-1463) Tr.XXXIII.4, in: Monasterium.net, URL </mom/CH-StaASG/Urkunden/Tr.XXXIII.4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success