Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1276 V 01
Signature: 1276 V 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Mai 1276, Rapperswil
Der Leutpriester der Stadt Rapperswil bestimmt die Einkünfte des Priesters am Spital.Source Regest:
Chartularium Sangallense IV, Nr. 1968, S. 141.
Chartularium Sangallense IV, Nr. 1968, S. 141.
Abschr. (B), Insert in Nr. 2145 v. 22. Aug. 1285, Stadtarchiv Rapperswil, C.8b.I.1.
Universis Christi fidelibus, ad quos presensa) instrumentum pervenerit, Jacobus plebanus oppidi in Raprehswil1 subscripte rei noticiam. Quoniam vita hominum labilis est, ideoque ad eternam rei memoriam acta ipsorum expedit scripture testimonio perennari. Sciant igitur universi, quod Jacobus predicti oppidi plebanus propter augmentum divini cultus in honorem summe trinitatis patris et filii et spiritus sancti et gloriose virginis Marie de proborum consilio et exhortatione plurimorum maxime autem R. comitis deRaprehswile2 fundatoris seu patroni ecclesie sue prelibate permisit donavit atque concessit et presentibus nomine ac vice ecclesie sue permittit et concedit hospitali pauperum de Raprehswile sito infra fines sue parrochie, ut consecretur, si aliquo tempore consecrationem obtinere potueritb) a dyocesano vel alio quocumque, et ut etiam ante consecrationem de speciali permissione dyocesani ibi¬dem divina fiant sine dampno sive preiudicio parrochialis ecclesie, ita videlicet, quod oblationes, quas sacerdos pro tempore ibidem administrans ad stolam receperit vel ante consecrationem vel post, sine dolo et fraude matrici ecclesie absque diminutione et contradictione qualibet integraliter reddantur. Si autem ipsi hospitali aliqua donata vel relicta fuerintb) pia devotione fidelium, illa recipiant et requirant secundum observanciam, quam in talibus donatis ac relictis alia pia loca habere noscuntur, et maxime secundum consuetudinem ab eodem hospitali actenus in huiusmodi observatam. Porro si in tantum hospitale habunderec) contingerit, quod proprium habere sacerdotem potueritb), idem sacerdos vel eciam quilibet alius in dominicis diebus ac aliis precipuis festivitatibus de aliqua pulsatione vel sollempni celebratione se intromittere non debet, donec in parrochiali fueritb) compulsatum ecclesia, secus autem erit, si hiis diebus secrete et submissa voce missam vult dicere idem sacerdos vel alius quicumque, ad vitandam igitur discordiam, que forte in posterum oriri posset inter ecclesiam et hospitale huiusmodi permissionis seu concessionis occasione, tres electi sunt de universitated) sive parrochia fidedigni, qui super premissis tam ecclesiam matricem quam hospitale in iure suo conservare debent, ad quorum iussionem sive diffinitionem, si dictum hospitale excesserit ultra modum sibi concessum et retroactis temporibus observatum, plebanus loci, qui pro tempore fuerit, potestatem habebit interdicendi divina in ipso hospitali, donec illud ad mandatum predictorum virorum bonorum digne fueritb) emendatum, et postquam aliquis predictorum trium mortuus fueritb), reliqui duo superstites infra mensem meliorem, quem ad hoc deputaverint de suis concivibus, loco premortui sibi in socium eligant sub religione super hoc ab ipsis interpositi iuramenti. Hec acta sunt in cimiterio ecclesie supradicte in presencia testium infrascriptorum videlicet R. sacerdotis in Wagen3, VoI. plebani in Walde4, Ber. plebani in Wangen5, H. rectoris puerorum ibidem6, Ber. villici in Kaltbrvnnen et N. filii sui7 militum, R. sculteti8, H. marschalci9, H. de Ranbach10, R. de Wagen3, H. et Otti de Kaltbrunnon11, H. Stovri, C. Ekol12, C. et Ar. Loedgast, Her. Frvonbeis, R. de Grvonowe13, Jo. de Hinderburg14, H. de Bezikon15, R. Huphan, R. Sellose, AI. et R. et Jo. fratrum de Gamelunstein16, H. Schubinger, H. Zehender, C. Banwart17, Her. de Grvonowe et aliis quampluribus ad hoc vocatis et rogatis in testimonium, anno domini M°.CC°.LXX°.VI°. in die intrante maio, inditione IIIIa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 1968, S. 141-142.
Original dating clause: in die intrante maio
Language:
Notes:
a) Es folgt radierter Buchstabe. - b) Die tr- Kürzung ist für blosses r verwendet. - c)habundee, viell. habundae mit Kürzung für r. - d)universaitate, erstes a durch zwei untergesetzte Punkte getilgt. - 1 Rapperswil, Bez. See. - 2 Rudolf III.(I.) v. Rapperswil, 1210-1262*. - 3 Wagen, Gem. Jona, Bez. See. - 4 Wald, Bez. Hinwil ZH. - 5 Wangen, Bez. March SZ. - 6 Der Schulmeister von Rapperswil, vgl. Nr. 1934. - 7 Berchtold (Meier) v. Kaltbrunn (Bez. Gaster), 1233-1276*; Nikolaus, 1256-1276. - 8 Rudolf v. Hinterburg (Gem. Neuheim ZG), 1274-1277. - 9 Heinrich Marschall v. Rapperswil. - 10 Heinrich v. Rambach, 1275-1277. - 11 Kaltbrunn, Bez. Gaster. - 12 Konrad Ekol, 1260-1277. - 13 Grinau, Gem. Tuggen, Bez. March SZ. - 14 Hinterburg, Gem. Neuheim ZG. - 15 Bezikon, Gem. St. Gallenkappel, Bez. See. - 16 Rapperswiler Ministerialen. - 17 Konrad Banwart, 1276-1294, wahrsch. auch noch 1298 (vgl. Nr. 2453).
Places
- Rapperswil
Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1276 V 01, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGIV/1276_V_01/charter>, accessed at 2024-12-29+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success