useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1284 XI 15
Signature: 1284 XI 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. November 1284, Rapperswil
Graf Ludwig von Homberg und seine Gemahlin Elisabeth von Rapperswil verkaufen dem Johanniter haus Klingnau ihre Güter und Herrschaftsrechte in Dogern.
Source Regest: 
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2132, S. 280 (Argovia 16 (1885), S. 43, Nr. 71. - Reg. ep. Const. I, 2614.).
 

orig.
Current repository
STA Aargau Aarau Leuggern 43.

3 Siegel, 1. an hellbraunem Band, kl. Fragm.; 2. an hellbraunem Band, Ø 6,3 cm, besch., S.LUDOWICI.COMITIS.D.HONBERC (UB Zürich Siegelabb. V/7); 3. fehlt.
    x
    In nomine domini amen. Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Lvdewicus comes de Hônberg1 et Elisabetha uxor sua nata quondam || Rvod. comitis de Raprechtswiler2 noticiam subscriptorum. Contractus hominum scripturis utiliter insinuantur, ut dubietatis exclusa caligine materia litibus prelcludatur. Noverint igitur, quos nosse fuerit oportunum, quod nos predicti comes et uxor eius bona nostra in Togerrun3, agros, vineas, silvas, prata culta vel inculta, iullrisdictiones, que vulgo getwinc et ban appellantur, iure patronatus cum hominibus dumtaxat exceptis, legittimo venditionis titulo tradimus et donamus pro nonaginta marcis minus dimidia puri et legalis argenti ponderisa) Basiliensis4 honorabilibus in Christo fratri Berchtoldo dicto Ritter conmendatori et fratribus domus hospitalis sancti Johannis Jherosolimitani in Klingenowe5, quam peccuniam recepimus integram, renunciantes exceptioni non numerate peccunie. Ego quoque Elisabetha, quia predicte possessiones ad me pertinebant ratione dotalicie seu donationis propter nuptias, que vulgo lipgedinge appellatur, hac recepta peccunia iuri meo specialiter renuncio iurans ad sancta dei evangelia, me numquam repetere vel repetentibus meo nomine consentire vel aliquid eorum facere, per que dictus contractus in parte vel in toto posset aliqualiter viciari. ||
    Ego Hermannus et soror eiusdem, nati quondam Friderici comitis6 fratris Lvdewici comitis antescripti, huic alienationi facte per legittimum tutorem nostrum, patruum nostrum antedictum, consentimus eamque ratam habemus, promittentes nos corporali prestito iuramento non contra venire infringere vel aliquo casu in preiudicium eiusdem alienationis aliquid attemptare, sed eam integram et illibatam custodire sub debito prestiti iuramenti, maximeb) cum habita ratione predictus patruus noster ad conservationem rerum nostrarum laboraverit et impesasc) habuerit fidei sue contemplatione in pluribus, quam ei rependere valeamus. Et ad perfectionem huiusmodi contractus venerabilem patrem nostrum et dominum R. dei gratia Constantiensem episcopum7, quem curatorem accepimus et accipimus, rogamus et rogavimus, ut sue auctoritatis et voluntatis decretum interponat. Cum eiusdem quoque curatoris nostri auctoritate renunciamus omnis iurisd) canonici et civilis vel non scripti suffragiis per modum exceptionis vel actionis, beneficio restitutionis in integrum, privilegio minorum et aliis omnibus rescriptis impetratis vel impetrandis, per que contra iuramentum prestitum de non infringendo contractu possemus prefate venditioni aliqualiter contraire. ||
    Nos R. dei gratia Constantiensis episcopus curator electus prefatis puberibus ad prelibatam alienationem nostro consensu et consilio initam pensatis singulis diligenter circumstantiis nostre auctoritatis robur impertimur. In cuius rei evidentiam huic venditionis instrumento nostrum sigillum apponi fecimus et appendi. ||
    Nos quoque antefatus comes Lvdewicus et uxor nostra de evictione promittimus secundum terre consuetudinem warandiam promittentes coram omni iudicio canonico et civili, renunciantes beneficiis legum et canonum, iuris scripti vel non scripti ac omnibus in genere beneficiis seu auxiliis, actionibus seu exceptionibus, per que vel ob que dicti . . fratres vel eorum domus vexari possent super dictis possessionibus vel aliqualiter inquietari. Et ad firmamentum memorati contractus hanc cartam sigillorum nostrorum munimine roboramus. Acta sunt hec apud novum castrum Raprechtswile8, anno domini M°.CC°.LXXXIIII°. proxima feria quarta post festum beati Martini, indict. XIIIa.e) presentibus Volrico nobili de Rvsegge9, Hermanno domicello de Hônberg10, Volrico rectore ecclesie in Walde11, Rvodolfo de Turri12, Alberto de Vrinkon13 militibus, Heinrico Marscalco14, Volrico dicto Snezer et aliis quam pluribus fide dignis ad hec rogatis et vocatis.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2132, S. 281-282.

    Original dating clauseproxima feria quarta post festum beati Martini

    Editions
    • Herrgott, Geneal. II/2, 630.

    Comment

    Geschrieben von gleicher Hand wie Nr. 2098.$$Zum Datum: Ursprünglich indict. XIIII, letzter Strich aber (schlecht) radiert; die Bedaische Indiktion XIII stimmt zu Nov. 1284.


    LanguageLatein

    Notes
    a) Es folgt durchgestrichen Thuri. - b) Korr. aus maximo oder maxima. - c) A, statt impensas. - d) Korr. aus omni iuri. - e) Zuerst XIIII, vgl. Vorbemerkung zum Datum. - 1 Ludwig I. v. (Neu)Homberg (Gem. Läufelfingen, Bez. Sissach BL), 1272- + 1289. - 2 Elisabeth, Tochter Rudolfs III.(I.) v. Rapperswil (Bez. See), 1261-1309. - 3 Dogern, sw. Waldshut-Tiengen BW. - 4 Basler Gewicht. - 5 Johanniterhaus Klingnau, Bez. Zurzach AG. - 6 Hermann II. (1284 - + 1303) u. Ita (1284-1324), Kinder Friedrichs (1266-ca. 1284) v. (Neu)Homberg. - 7 Rudolf I. v. Habsburg-Laufenburg, 1274-1293. - 8 Rapperswil, Bez. See. - 9 Ulrich II. v. Rüssegg (Gem. Sins, Bez. Muri AG), 1270-1298. - 10 Wohl Hermann II., vgl. Anm. 6. - 11 Wald, Bez. Hinwil ZH. - 12 Rapperswiler Dienstmann, 1253-1290. - 13 Albert II. v. Uerikon (Gem. Stäfa, Bez. Meilen ZH). - 14 Heinrich Marschall v. Rapperswil.
    Places
    • Rapperswil
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.