Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1296 IV 12
Signature: 1296 IV 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. April 1296, Rapperswil
Graf Rudolf von Habsburg und Gräfin Elisabeth von Rapperswil übertragen dem Kloster Rüti das Eigentumsrecht an einer Hube in Oberdürnten.Source Regest:
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2401, S. 472.
Chartularium Sangallense IV, Nr. 2401, S. 472.
Current repository:
STA Zürich C II 12 47.
STA Zürich C II 12 47.
3 Siegel, 1. u. 2. fehlen; 3. schildf. 3/3,5 cm, stark besch., +S. . .RICI.MILITIS.DE.TVNRTO.VILLICI (UB Zürich Siegelabb. VI/40).
Material: Pergament
Dimensions: 28/14,5 cm
Abschr. (B), 1441, ebd., B I 278 (Diplomatar Rüti), S. 163.
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Rvodolfus comes de Habspurg et dominus in Raprechtswil(e), nos quoque Elizabet comitissa de Raprecht(swile) || salutem et noticiam subscriptorum. Quia omnium habere memoriam et in nullo errare pocius divinitatis quam humanitatis existit, ideo ad lites sopiendas et tollendam || materiam calumpnie ea, que geruntur, scripture testimonio perhennantur. Notum sit igitur presentibus et futuris, quod H. villicus de Tunrethen miles mansum suum situm in Obron || Tunrthen, qui vulgariter dicitur des Lucers hovba, quem colit Chonradus dictus Reinger, quem a nobis iure feodali actenus possedit, proprietate ad nos spectante de nostro consensu legittimo et expresso sine fraude et doli scrupulo iusto venditionis titulo pro quinquaginta libris monete Thuricensis, quas sibi persolutas confitetur, vendidit et tradidit . . abbati et conventui de Rvti ordinis Premonstracensis Constantiensis dyocesis libere et pacifice perpetualiter possidendum. Nos quoque dictis . . abbati et conventui in remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum proprietatem dicti mansus tradidimus et contulimus libere et expresse perpetuo possidendam. Et ut dictus contractus firmus et illibatus permaneat, nos prefatus R. comes et Elizabet et H. de Tunrthen prenominatus renunciamus omni actioni, exceptioni, in integrum restitutioni, edicto edito vel edendo, privilegio impetrato vel impetrando et omni favori legum et canonum et omni iuri, per quod et per que huiusmodi nostra donatio et vendicio revocari possit aut etiam repugnari. Preterea presentibus confitemur, quod Johannes de Tunrthen1 coram nobis et aliis quampluribus ydoneis astantibus in manus fratris sui H. prenominati omnem hereditatem ipsum a suis parentibus attingentema) et omne ius, quod sibi competere videbatur, ac etiam prefatum mansum libere resignavit. In cuius rei testimonium presentem litteram sigillis nostris et sigillo H. de Tunrthen sepedicti . . abbati et conventui de Rvti tradimus patenter communitam. Datum et actum in oppido Raprecht(swile) presentibus hiis testibus videlicet Revdegero de Werrdeggab), Alberto de Vrinkon2, Hvgone de Landenberg, H. etc) Bur. de Turri3 et . .d) de Ottinkon4 militibus, Jacobo sculteto de Raprecht(swile)5, Johanne dicto Gamlostein, C. dicto Levdegast et aliis quampluribus fidedignis ac etiam rectore puerorum in Rapreht(swile), anno domini M°.CC°.LXXXXVI°. Il. idus aprilis, indict. IXa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2401, S. 472-473.
Original dating clause: Il. idus aprilis
Editions:
- Herrgott, Geneal. II/2, 678 (nach B). - UB Zürich VI, 2373.
Comment
Geschrieben von Hand des Klosters Rüti, wie Nr. 2356, 2427, 2434, 2446, 2447, 2454, 2470, 2481.$$Zur Sache und zu den Namen vgl. Nr. 2400.Language:
Notes:
a) Korr. aus attingentibus. - b)Wrd mit er-Kürzung. - c)et über der Zeile nachgetragen. - d) Die Referenzpunkte über der Zeile nachgetragen. - 1 Johann v. Dürnten (Bez. Hinwil ZH), 1296-1311. - 2 Albert v. Uerikon (Gem. Stäfa, Bez. Meilen ZH). - 3 Rapperswiler Dienstmannen: Heinrich, 1253-1305; Burkhard, 1261-1296. - 4 Hermann v. Ottikon (Gem. Illnau-Effretikon, Bez. Pfäffikon ZH), vgl. UB Zürich VI, S. 392 (Register). - 5 Jakob v. Rambach, 1280-1296 Schultheiss v. Rapperswil.
Places
- Rapperswil
Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1296 IV 12, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGIV/1296_IV_12/charter>, accessed 2025-03-11+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success