useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 06 (1327-1347) 1330 IV 18
Signature: 1330 IV 18
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. April 1330, Avignon
Papst Johannes XXII. providiert Ulrich von Leuberg für ein Benefizium, dessen Verleihung dem Kloster St. Gallen zusteht.
Source Regest: 
Chartularium Sangallense VI, Nr. 3410, S. 78.
 

ins.
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Vat. 95, f. 103, ep. 341.

    x
    Dilecto filio Vlrico de Loemberg1 presbytero Constanciensis diocesis salutem etc. Probitatis tue merita, super quibus apud nos multipliciter commendaris, merito nos inducunt, ut personam tuam dono specialis gratie prosequamur. Volentes itaque tibi premissorum obtentu gratiam facere specialem, beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura nulli alii de iure debitum consuetum ab olim clericis secularibus assignari spectans comuniter vel divisim ad collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem dilectorum filiorum . . abbatis et conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constanciensis diocesis, si quod vacat adpresens vel quamprimum illud vacare contigerit, cuius fructus redditus et proventus si curatum vigintiquinque, si vero sine cura fuerit, quindecim marcharum argenti secundum taxationem decime valorem annuum non excedant, quod per te vel procuratorem tuum etc. ut in proxima superiori usque districtius inhibentes eisdem abbati et conventui, ne de huiusmodi beneficio interim etiam ante acceptationem huiusmodi nisi postquam eis constiterit quod tu vel procurator predictus illud nolunt acceptare, disponere quoquo modo presumant, ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Non obstantibus si aliqui super provisione sibi faciente de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum abbatis et conventus collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem comuniter vel divisim spectantibus speciales vel in illis partibus generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel aliter quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra huiusmodi beneficia expectantibus, te in ipsius beneficii assecutione volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem aliorum preiudicium generari, seu si eisdem abbati et conventui vel quibusvis aliis comuniter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli non possint, quodque de huiusmodi beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem etc. usque mencio specialis, seu quod vicariam ecclesie in Aelgowe2 prefate diocesis non tamen perpetuam ut asseris nosceris obtinere. Volumus autem, quod postquam vigore presentis gratie huiusmodi beneficii fueris possessionem pacificam assecutus, predictam vicariam, quam extunc vacare decernimus, ad quod te sponte obtulisti, omnino dimittere tenearis. Nulli ergo etc. nostre reservationis inhibitionis voluntatum et constitucionum infringere etc. Dat. Auinione, XIIII. kal. maii, anno XIIII.||
    § In eundem modum dilectis filiis . . abbati in Ruti3 et . . preposito in Ittingen4 per prepositum soliti gubernari monasteriorum Constanciensis diocesis ac magistro Nicolao de Fractis canonico Patracensi5 litterarum nostrarum correctori salutem. Probitatis dilecti filii Vlrici de Loemberg etc. usque dimittere teneatur. Quocirca mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios huiusmodi beneficium per nos ut premittitur reservatum, si tempore huiusmodi nostre reservationis vacabat vel extunc vacavit aut quamprimum illud vacare contigerit, prefato Vlrico vel procuratori suo eius nomine post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel dictum procuratorem pro eo in corporalem possessionem huiusmodi beneficii ac iurium et pertinentiarum eius et defendentes inductum sibique facientes de ipsius beneficii fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi. Non obstantibus omnibus supradictis, seu si eisdem abbati et conventui vel quibusvis aliis comuniter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Contradictores per censuram ecclesiasticam etc. Dat. ut supra.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3410, S. 78-79.

    Original dating clauseXIIII. kal. maii

    Comment

    Regest: Rieder, Rom.Quellen, 867. - Mollat, Jean XXII, 49282. - UB Zürich XIII, 4276a. - Thurg.
    UB VII, S. 861, Nachtrag 72.


    LanguageLatein

    Notes
    1 Ulrich v. Leuberg (Gem. Zuzwil, Bez. Wil). - 2 Elgg, Bez. Winterthur ZH. - 3 Hesso, 1319-1342 Abt des Prämonstratenserklosters Rüti, Bez. Hinwil ZH. - 4 Konrad, 1291-1333* Propst der Augustinerpropstei Ittingen, Gem. Warth, Bez. Frauenfeld TG. - 5 Patras, Nordpeloponnes, Griechenland.
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.