Charter: Chartularium Sangallense 07 (1348-1361) 1353 XI 20
Signature: 1353 XI 20
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. November 1353, Avignon
Papst Innozenz VI. beauftragt den Abt von St. Gallen, Rudolf von Löffingen, Kirchherrn von Alpnach, für ein Kanonikat in Beromünster zu providieren.Source Regest:
Chartularium Sangallense VII, Nr. 4329, S. 213.
Chartularium Sangallense VII, Nr. 4329, S. 213.
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 220, f. 415, ep. 302.
Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 124, f. 508, ep. 302.
Dilecto filio . . abbati monasterii sancti Galli1 Constanciensis diocesis salutem etc. Dignum arbitramur et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur. Nos igitur volentes personam dilecti filii Radulphi de Loeffingena)2 rectoris parrochialis eeclesie in Alpnach3 Constanciensis diocesis apud nos de probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatam, pro quo etiam dilectus filius Johannes electusb) Constanciensis asserens ipsum dilectum procuratorem suum nobis humiliter supplicavit4, favoribus prosequi gratiosis, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si post diligentem examinacionem eundem Rodulphumc) ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, eidem Rodulpho de canonicatu ecclesie sancti Michaelis Beronensis5 dicte diocesis cum plenitudine iuris canonici auctoritate nostra provideas, faciens ipsum vel procuratorem suum eius nomine extunc auctoritate predicta in dicta ecclesia in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, ac prebendam siqua in dicta ecclesia vacat adpresens vel cum vacaverit, quam dictus Rodulphus per se vel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spacium, postquam sibid) vel eidem procuratori vacacio illius innotuerit, duxerit acceptandam, conferendam sibi post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribuse) et pertinenciis suis auctoritate predicta donacioni tue reserves, districtius inhibendo episcopo Constanciensi, qui est pro tempore, et dilectis filiis capitulo ipsius ecclesie sancti Michaelis seu illi vel illis, ad quem vel ad quos in eadem ecclesia prebendarum collacio provisio seu quevis alia disposicio communiter vel divisim pertinet, ne de dicta prebenda interim et ante acceptacionem huiusmodi, nisi postquam eis constiterit, quod Rodulphus vel procurator predicti illam noluerint acceptare, disponere quoquomodo presumant, prebendam vero, quemadmodumf) premittitur, in dicta ecclesia reservabis, si in dicta ecclesia vacat adpresens vel cum eam inibi vacare contigerit, eidem Rodulpho post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis eadem auctoritate conferre et assignare procures, inducens eum vel procuratorem suum pro eo in corporalem possessionem prebende ac iurium et pertinenciarum predictorum et defendens inductum ac faciens sibi de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus de certo canonicorum numero et quibuslibet aliis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie contrariis iuramento confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis, aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia sint recepti vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in ipsa ecclesia receptis seug) prebendas expectantibus in eadem dictum Rodulphum in assecucione dicte prebende volumus anteferri, sed nulluni per hoc eis quo ad assecucionem prebendarum ach) beneficiorum aliorum preiudicium generari, aut si eisdem episcopo et capitulo vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli, aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem seu quamcumque aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia prefate sedis indulgencia generali vel specali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis, aut si dictus Rodulphus presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et, cum ad ecclesiam ipsam accesserit, corporaliter illud prestet, seu quod dictus Rodulphus dictam parrochialem ecclesiam ini) Alpnach noscitur obtinere, nos enim exnunc perinde irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, ac si eidem Rodulpho die date presencium contulissemus canonicatum eiusdem ecclesie sancti Michaelis ac prebendam, si qua in dicta ecclesia vacabat tunc vel cum vacaret, quam idem Rodulphus per se vel procuratorem suum duceret, ut premittitur, acceptandam, conferendam sibi donacioni apostolice cum similis interposicione decreti duxissemus specialiter reservandam. Dat. Auinione, XII. kl. decembr. anno primo.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4329, S. 213-215.
Original dating clause: XII. kl. decembr.
Comment
Regest: UB St.Gallen IV, S. 1135, Anhang 322. - Reg. ep. Const. II, 5122. - Rieder, Röm. Quellen, 1278. - Quellenwerk I/3, 1082.Language:
Notes:
a)de Effingen, dazwischen über der Zeile Lo mit Verweisungszeichen B. - b)electus über der Zeile nachgetragen R. - c)Radulphum B. - d)tibi B. - e)iuribus fehlt in R. - f)qua mit doppeltem Kürzungsstrich R, qua mit Kürzungsstrich B. - g)vel B. - h)et B. - i)de B. - 1 Hermann v. Bonstetten, 1333-1360. - 2 Löffingen, sw. Donaueschingen BW. - 3 Alpnach OW - 4 Johann Windlock, 1351-1356, vgl. seine Supplik, Rieder, Röm. Quellen, 148. - 5 Chorherrenstift St. Michael in Beromünster, Amt Sursee LU.
Places
- Avignon
Chartularium Sangallense 07 (1348-1361) 1353 XI 20, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGVII/1353_XI_20/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success