useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 08 (1362-1372) 1364 V 23
Signature: 1364 V 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. Mai 1364, Avignon
Papst Urban V. beauftragt die Äbte von St. Gallen und St. Johann und den Dekan von Saint-Agricol in Avignon, dem Kleriker Konrad Müslinger die Kirche Wattwil zu übertragen.
Source Regest: Chartularium Sangallense VIII, Nr. 4939, S. 135 (Rieder, Röm. Quellen, 1535. - Lettres communes Urbain V, 9513.).
 

ins.
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 157, f. 573, ep.184.

    x
    Dilectis filiis sancti Galli1 et sancti Johannis in Turtal2 Constanciensis diocesis monasteriorum abbatibus ac decano ecclesie sancti Agricoli Auinionensis3 salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Conradus dictus Miuslinger clericus Constanciensis diocesis fidedignorum testimonio commendatur, nos inducunt, ut ipsum apostolicis graciis et favoribus prosequamur. Hodie siquidem pro parte ipsius Conradi nobis exposito, quod olim ipse parrochialem ecclesiam in Waltwilrb) dicte Constanciensis diocesis tunc vacantem auctoritate ordinaria sibi collatam canonice assecutus illam extuncc) per annum et ultra pacifice possidens, prout adhuc tenebat etd) possidebat fructusque percipiens ex eadem se non fecerat cessante impedimento legitimo et dispensacione super hoc canonica non obtenta ad sacros ordines promoveri, nos omnem inhabilitatis et infamie maculam seu notam per dictum Conradum premissorum occasione contractam auctoritate apostolica duximus abolendam4, voluimus tamen, quod dictam parrochialem ecclesiam extunc realiter et omnino dimitteret et quod in proxime futuris statutise) temporibus ad sacros ordines, prout ad hoc se sponte obtulerat, teneatur se facere promoveri, prout in nostris litteris inde confectis plenius continetur. Cum itaque predicta parrochialis ecclesia sicut accepimus ex eo, quod dictus Conradus non se fecit, ut premittitur, ad sacros ordines promoveri, vacare noscatur, nos volentes dictum Conradum premissorum meritorum suorum intuitu favore prosequi gracie specialis, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios predictam parrochialem ecclesiam in Waltwilrb), si ut premittitur vacat, dummodo tempore date presencium non sit in ea alicui specialiter ius quesitum, ea tamen prius per ispum Conradum realiter dimissa, etiam si eius collatio sit ad sedem apostolicam quomodolibet devoluta, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Conrado auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes ipsum Conradum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem ecclesie ac iurium et pertinentiarum predictorum et defendentes inductum, amoto exinde quolibet illicito detentore sibique facientes de ipsius ecclesie fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus felicis recordacionis Bonifacii pape VIII predecessoris nostri et quibuscumque aliis constitucionibus apostolicis contrariis, seu si aliqui super provisionibus sibi faciendis de parrochialibus ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibitionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus prefatum Conradum in assecutione dicte ecclesie volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem parrochialium ecclesiarum et beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro . . episcopo Constanciensi vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint quodque de parrochialibus ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis. Nos enim ex nunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Dat. Auinione X.kl.iunii anno secundo.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense VIII, Nr. 4939, S. 136-137.

    Original dating clauseX. kl. iunii

    Editions
    • UB St. Gallen IV, S. 1138, Anhang 329.

    Comment

    Vgl. die Supplik, ebd., Reg. Suppl. 42, f. 184.


    LanguageLatein

    Notes
    a) Korr. aus 194. - b) Mit Kürzungsstrich durch zweites l. - c)extunc über der Zeile mit Verweisungszeichen. - d)et über der Zeile mit Verweisungszeichen. - e)statutis über der Zeile mit Verweisungszeichen. - 1 Georg v. Wildenstein, 1360-1379. -2 Johann, 1344-1363 bezeugt als Abt des Benediktinerklosters (Alt) St. Johann, Bez. Obertoggenburg. Da er an einem 28. Juni starb, lebte er also am 23. Mai 1364 noch. - 3 Saint-Agricol, Kirche in Avignon. - 4 Vgl. Nr. 4937.
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.