useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 11 (1390-) 6657.
Signature: 6657.
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Mai 1394, Rom
Papst Bonifaz IX. beauftragt den Bischof von Segovia, den Propst von St.Stephan in Konstanz und den Scholaster von St.Peter in Strassburg, Jodocus Weinfelder in den Besitz der Kirche Niederhelfenschwil einzuweisen.  

Abschr.(B), Insert in Nr.6736.

    x
    Bonifacius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Segobiensi1 et dilectis filiis preposito sancti Stephanni2 Constantiensis ac scolastico sancti Petri Argentinensis3 ecclesiarum salutem et apostolicam benedictionem. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Jodocus Winuelder de Episcopalicella4 presbyter Constantiensis diocesis fidedigno comendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, parrochialis ecclesia in Helfenschwile5 dicte diocesis, quam quondam Albertus Handelberg6 ultimus ipsius ecclesie rector, dum viveret, obtinebat, per ipsius Alberti obitum, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacaverit et vacet ad presens, nos volentes dicto Jodoco premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios ecclesiam predictam, cuius fructus redditus et proventus duodecim marcharum argenti secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Jodocus asserit, non excedunt, sive premisso sive alio quovis modo aut ex alterius cuiuscumque persona vel per assecutionem alterius beneficii ecclesiastici apostolica auctoritate collati seu per liberam resignationem alicuius, per eum de illa in manibus ad id potestatem habentis apud sedem apostolicam sponte factam et per ipsum huiusmodi potestatem habentem apud sedem eandem admissam, aut per constitutionem felicis recordationis Johannis pape vicesimi secundi predecessoris nostri, que incipit: Execrabilis, vacet, etiam si dictus Albertus iniquitatis filio Roberto olim basilice Duodecim apostolorum7 presbytero cardinali nunc antipape, qui se Clementem septimum ausu sacrilego nominare presumit, adheserit, dummodo tempore date presentium non sit in eadem ecclesia alicui specialiter ius quesitum, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis eidem Jodoco auctoritate nostra conferre et assignare curetis inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem ecclesie iuriumque et pertinentiarum predictorum et defendentes inductum, amoto exinde quolibet illicito detentore, sibique facientes de ipsius ecclesie fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstante, si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus dictum Jodocum in assecucione prefate ecclesie volumus anteferri, sed per nullum per hoc eis quoad assecucionem beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro .. episcopo Constanciensi vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi gracie impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis. Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Rome apud sanctum Petrum non. maii, pontificatus nostri anno quinto.
    Editions
    • Druck: UB St.Gallen IV, S.482 (Insert). Regest: Reg. ep. Const. III,7382. Thurg. UB VIII, 4373.


    Notes
    1Segovia, Spanien. 2Chorherrenstift St.Stephan in Konstanz. 3Jung St.Peterstift Strassburg. 4Bischofszell, Stadt u. Bez. TG. 5Niederhelfenschwil, Bez. Wil. 6Wohl Albrecht VI. v. Heidelberg (Gem. Hohentannen, Bez. Bischofszell TG). 7Robert v. Genf, Kardinalpriester der röm. Titelkirche Duodecim Apostolorum, Antipapst Clemens VII. 1378–1394.
    Places
    • Rom
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.