Charter: Chartularium Sangallense 11 (1390-) 6921.
Signature: 6921.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Dezember 1397, Wil
Jodocus Winfelder, Kirchherr von Niederhelfenschwil, verpflichtet sich gegenüber dem Patronatsherrn Lütold Schenk von Landegg betreffend Abgaben und Nachfolge. Current repository:
StiftsA St.Gallen, H.4.Mm.18c.
StiftsA St.Gallen, H.4.Mm.18c.
2 Siegel, 1. Abb.791; 2. Abb.543.Material: Pg.58,5/52,5 cm.
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (14./15.Jh.): Diser brief hort Lutold dem Schenken von Landegg.
Noverinta) universi et singuli, quos nosce fuerit oportunum, et presertim hii, quorum interest vel interesse poterit quique sua crediderint interesse et quos presens tangit vel tangere potest negocium nunc vel in futurum, quod licet ego Jodocus dictus Winfelder presbyter rector L ecclesie parrochialis in Helfenstwile1 Const(anciensis) dyocesis strenuo viro domicello Lutoldo Schenken de Landegg2 armigero infra scripto, a quo ego me multa beneficia recepisse congnosco, sicut eciam verum existit, et de cuius patronatu dicta mea ecclesia existit, alias donaciones L fecerim et in omnibus et per omnia processerim, prout et quemadmodum cavetur in litteris desuper confectisb) et per me subscriptis et sigillatis, quorum tenor sequitur in hec verba: Es folgt der Text von Nr.6915. Tamen modo pro maiori cautela et efficacia prescriptorum et eciam ultra premissa ipsi domicello Lutoldo Schenken de Landegg suo et suorum heredum nomine legitime stipulanti promisi et presentibus promitto, quod deinceps sine eius vel heredum suorum scitu et consensu dictam ecclesiam meam parrochialem in Helfentswile permutare vel alias ipsam resignare vel dimittere vel quidquam aliud facere, quod in premissis dicto domicello Lutoldo Schenken de Landegg vel suis heredibus dampnum vel nocumentum afferret vel afferre posset, non volo nec debeo. Item quod, si quis se pretenderet pocioris iuris esse in ecclesia mea prefata, me exinde vexando et in ius trahendo huiusmodi causam et causas sub expensis meis et dicti domicelli Lutoldi et suorum heredum equaliter tenendis et habendis et sub communibus expensis defendere teneor in Romana curia et extra. Item si primarii fructus dicte ecclesie ab ordinario loci seu vicario ecclesie Const(anciensis) vel alio, cuius interest, vel eciam medietas primorum fructuum a collectore sive succollectore camere apostolice petiti fuerint et solvendi, huiusmodi primarios fructus communiter solvere tenemur, videlicet uterque nostrum medietatem eorundem. Item quod in omnibus et singulis subsidiis inposicionibus seu collectis et oneribus, quibuscumque nominibus appellentur, apostolicis et ordinariis et aliis quibuscumque dicte ecclesie mee deinceps inponendis ego supportare solvere et expedire debeo et teneor porcionem obvenciones fructus et decimas dicte mee ecclesie michi electas et retentas contingentem et concernentem et non ultra, ipse vero domicellus Lutoldus et sui heredes supportare solvere et expedire debent et tenentur porcionem res dicte ecclesie mee eis donatas, ut prescribitur, contingentem et concernentem ita tempestive et taliter, quod ego gravamina dampna et molestias propterea non incurram. Item si propter curam animarum vel corporalem infirmitatem vel alias ex causa racionabili ipsam ecclesiam diutius habere nollem et ipsam totaliter dimittere vellem, eandem ecclesiam in manus dicti domicelli Lutoldi Schenken et suorum heredum et nullius alterius absque omni dolo et fraude resingnare debeo. Item quod mediantibus litteris instrumentis et processibus meis nunc habitis et obtentis et in posterum habendis et obtinendis, in quantum in me est, fideliter ordinare et procurare debeo, quod ipso domicello Lutoldo et suis heredibus de omnibus et singulis redditibus fructibus et decimis eis per me, ut premittitur, donatis satisfiat tamquam et sicut michi. Item quod omnes et singulas litteras meas per me super dicta ecclesia et eius occasione quoad titulum obtentas et in posterum obtinendas et hec quomodolibet tangentes reponere debeo ad manus honesti viri, qui ipsas fideliter pro me et dicto domicello et suis heredibus conservet et in deposito teneat, ita et taliter, quod ipsas litteras, si opus fuerit, ipsi domicello Lutoldo et suis heredibus communicet et assignet, ut eis utantur pro suis iuribus defendendis, illo eciam adiecto, quod dicte littere post mortem vel cessionem meam libere et absque omni contradictione heredum meorum et aliorum omnium quorumcumque prescripto domicello Lutoldo et suis heredibus cedant et absque omni dolo et fraude fiant eisdem. Item quod contra prescriptum domicellum Lutoldum et suos heredes in omnibus et singulis punctis et clausulis antescriptis nunc vel in posterum per me vel alium seu alios numquam facere nec facientibus contra ipsum consilium auxilium vel favorem publice vel occulte dare volo vel debeo, omniaque et singula tam in prescriptis quam presentibus descripta et prout describuntur in eisdem perpetuo rata grata et firma habere et tenere volo et debeo et in nullo contra facere vel venire per me vel alium seu alios directe vel indirecte de iure vel de facto quibuscumque ingenio vel colore quesitis, eciam sub pena centum librarum denariorum Const(anciensium) per me et meos heredes dicto domicello Lutoldo et suis heredibus exigenda, tociens quociens contra hec in toto vel in parte, quod absit, facerem vel venirem et de hoc iuridice et iudicio et coram iudice competentibus legitime vel alias extra iudicium notorie constaret. Ita eciam, ut hac pena soluta vel non soluta predicta omnia perdurent et perdurare debeant dolo et fraude in premissis omnibus et singulis penitus circumscriptis. Et nichilominus hec omnia sic attendere et observare et ipsa in nullo violare ad sancta dei ewangelia per me manu dextra corporaliter tacta solempne et corporale prestiti iuramentum, renuncians pro premissis omnibus et singulis servandis tenendis et complendis omni excepcioni doli mali quod metus causa debite solempnitatis non adhibite in factum accioni in integrum restitucioni contrariis litteris et privilegiis a sede apostolica vel aliunde impetratis et impetrandis et generaliter omnibus et singulis excepcionibus defensionibus et adiuvencionibus et omnec) alio iuris canonici civilis et municipalis scripti et non scripti et cuiuscumque conswetudinis auxilio, mediantibus quibus seu per que contra premissa in toto vel in parte facere vel venire possem directe vel indirecte, seu alias qualitercumque et specialiter iurec) dicenti generalem renunciacionem non valere, nisi processerit specialis, adhibitis in premissis omnibus et singulis et circa ea verborum et gestuum solempnitatibus debitis et conswetis. In quorum omnium testimonium me manu mea propria subscripsi videlicet in hec verba: Ita factum est Jodocus Winfelder rector ecclesie parrochialis in Helfentswile prescriptus et eciam sigillum meum proprium presentibus appendi. Et insuper sigillum reverendi in Christo patris ac domini Cunonis dei et apostolice sedis gracia abbatis monasterii sancti Galli3 ordinis sancti Benedicti dicte dyocesis instantibus precibus obtinui apponendum, quod eciam nos Cuno abbas prefatus fatemur et sigillum nostrum abbaciale ad instantes preces predicti Jodoci rectoris ac eciam in maiorem efficaciam et testimonium omnium premissorum duximus appendendum. Actum presentibus veneralibibusc) in Christo dominis Cunrado Talakrer plebano ecclesie sancti Steffani4, Johanne Risen canonico ecclesie sancti Johannis5 Const(anciensis), Rudolffo de Edeggswile6 sculteto et Vlrico Wirri civibus oppidi Wil7 eiusdem dyocesis et pluribus aliis fide dingnis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis. Et datum in oppido Wil predicto anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, quarto nonas mensis decembr. ind. quinta. Itad-) factum est Jodocus Winfelder rector ecclesie perrochialis in Helfenschwille preschriptus et eciam siggillum meum proprium presentibus appendi-d).
Editions:
- Druck: UB St.Gallen IV, 2143 (unvollständig).
- Regest: Reg. ep. Const. III,7428.
Notes:
a) Initiale N 2,2/1,5 cm. b) t korr. aus anderem Buchstaben. c) B. d-d) Eigenhändig von Jodocus Winfelder. Es folgt im Abstand von 2,5 cm die notarielle Beglaubigung v. 11. März 1398 (Nr.6945). 1Niederhelfenschwil, Bez. Wil. 2Lütold III. v. Landegg (Gem. Degersheim, Bez. Untertoggenburg), 1359–1400. 3Kuno v. Stoffeln, 1379–1411. 4Konrad Talakrer, 1396–1398 Pfarrer v. St.Stephan in Konstanz. 5Chorherrenstift St.Johann in Konstanz. 6Rudolf v. Edagswil (Name abg., Gem. Uzwil, Bez. Untertoggenburg), 1381 u. 1388–1399 Schultheiss. 7Wil, Stadt u. Bez.
Places
- Wil
Chartularium Sangallense 11 (1390-) 6921., in: Monasterium.net, URL </mom/CSGXI/6921./charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success