Charter: Urkunden (1173-1846) 1353 II 12
Signature: 1353 II 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Februar 1353, Auinione
Papst Innocenz VI. beauftragt den Erzbischof von Prag, dem Weltpriester Mauritz von Malenitz zu irgend einem Beneficium, dessen Präsentation dem Abte und Convente zu Hohenfurt zusteht, zu verhelfen.Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 100, Nr. 99
Inserirt in die Urkunde N. C.
Innocencius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri archiepiscopo Pragensi salutem et apostolicam benedictionem. Constitutus in presencia nostra dilectus filius Mauritius natus quondam Petri de Malenicz pauper presbyter tue dyocesis nobis humiliter supplicauit, ut cum ipse, sicut asserit, beneficium aliquod ecclesiasticum non obtineat, prouideri sibi de benignitate apostolica mandaremus. Quia igitur illi sunt ad ecclesiastica beneficia promouendi, quibus mores et sciencia suffragantur; cum idem presbyter, quem per certos examinatores super hoc deputatos a nobis de litteratura examinari fecimus diligenter, inuentus sit in illa conuenienter ydoneus ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, nos de uita et conuersacione ipsius presbyteri noticiam non habentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus de hiis solerter inquirens, si enim vite laudabilis et honeste conuersacionis esse reperies, et aliud ecclesiasticum beneficium non obtineat, aliudque canonicum non obsistat, et de aliquo ecclesiastico beneficio secundum sue probitatis merita competenti cum cura uel sine cura consueto ab olim clericis secularibus assignari speetante communiter uel diuisim ad collacionem uel presentacionem dilectorum filiorum abbatis et conuentus monasterii in Altouado Cisterciensis ordinis dicte dyocesis, si quod in ciuitate uel dyocesi Pragensi uacat ad presens, uel quam primum ad id obtulerit se facultas, per te uel alium seu alios prouidere procures, inducens eum in corporalem possessionem eiusdem beneficii et defendens inductum ac faciens ipsum ad illud, si in ecclesia collegiata secundum disticcionem (sic) nostram inferius annotatam extiterit, postquam de ipso uacante sibi prouisum fuerit, in canonicum recipi et in fratrem. Non obstante si aliqui nostra uel predecessorum nostrorum Romanorum pontificum auctoritate huiusmodi beneficia ad dictorum abbatis et conuentus collacionem uel presentacionem spectancia tam in huiusmodi pauperum quam alia quaeumque forma prouisionis expectent, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra huiusmodi beneficia expectantibus dictum presbyterum in assecucione huiusmodi beneficii uolumus anteferri, sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem aliorum beneficiorum preiudicium generari; aut si aliquibus de beneficiis ecclesiasticis ad dictos abbatem et conuentum spectantibus per nostras litteras sit prouisum, seu si eisdem abbati et conuentui uel personis ipsius ecclesie, in qua sibi prouideri contigerit, a sede apostolica sit indultum, quod ad recepcionem uel prouisionem alicuius minime teneantur, quodque ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari non possint, uel quod de beneficiis ad eorum collacionem uel presentacionem spectantibus non possit aliquibus prouideri, per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam de indulto huismodi mencionem sine qualibet alia prefate sedis indulgencia, cuiuscumque tenoris existat, per quam effectus presencium impediri valeat uel differi, et de qua in nostris litteris mencionem fieri oporteat specialem, contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione posposita compescendo. Ita tamen quod idem presbyter, prout requiret onus beneficii, de quo ei prouisum fuerit, personaliter resideat in eodem, mandatum nostrum in hac parte impleturus, quod in eo impendisse lauderis misericordiam pauperi et obedienciam mandatori. Volumus autem, quod omnes alie littere a sede predieta uel eius legatis seu quibuslibet aliis obtente necnon promissiones et obligaciones a quibuscumque personis facte super ipsius presbyteri prouisione sint inualide oninique careat (sic) firmitate. Ceterum districcius inhibemus, ne prefato presbytero auctoritate presencium in cathedrali aliquatenus prouideatur ecclesia uel de cuiuslibet ecclesie collegiate prebenda uel alio ecclesiastico beneficio sine cura, cuius redditus et prouentus annui quindecim marcharum argenti summam siue de aliqua parrochiali ecclesia uel aliquo ecclesiastico beneficio curam animarum habente, cuius redditus et prouentus viginti marcharum argenti annuam quantitatem excedant valorem autem annuum huiusmodi reddituum et prouentuum declaramus et haberi volumus extimatum (sic), prout de illis secundum taxacionem uel alias pro decima est amplius persolutum. Nostre tamen intencionis existit, quod de huiusmodi beneficio eciam, si minoris, quam predicitur, valoris extiterit, possit eidem presbytero, si illud infra vnius mensis spacium, postquam sibi de ipsius beneficii uacacione constiterit, acceptare uoluerit, prouideri. Prefatis enim abbati et conuentui, ne post insinuacionem presencium et processuum per eas habitorum eis factam de ipso beneficio interim eciam ante acceptacionem huiusmodi disponere quoquo modo presumant, districcius inhibemus, decernentes irritum et inane, si secus super premissis a quoquam quauis anctoritate contigerit attemptari. Datum Auinione II. Idus Februarii pontificatus nostri anno primo.
Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 100-102
Places
- Auinione
Vyšší Brod, OCist, Urkunden (1173-1846) 1353 II 12, in: Monasterium.net, URL </mom/CZ-KAVB/VYBRO/1353_II_12/charter>, accessed at 2024-12-03+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success