useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1396 X 06
Signature: 1396 X 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Oktober 1396, o. AO.
Johann Propst von Wyschehrad compromittirt hinsichtlich der von ihm an das Kloster Goldenkron zu leistenden Zahlungen auf den Spruch des Königs Wenzel IV.
Source Regest: 
PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 305, Nr. 124
 
x
Nos Johannes praepositus ecclesiae sancti Petri Wissegradensis prope Pragam nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinentis, cancellarius regni Boemiae, notum facimus tenore praesentium universis, quod nos matura deliberatione praehabita de et super omnibus et singulis perceptis et quae percipi poterant in et de bonis, super quibus honorabiles et religiosi viri abbas et conventus monasterii Sanctae Coronae ordinis Cisterciensis Pragensis diocesis nobis et principaliter praepositus dictae ecclesiae Wyssegradensis successivis temporibus existentibus lites et quaestiones moverunt, nec non expensis et impensis, in quibus nos Johannes praepositus dictis abbati et conventui fuimus et sumus condempnati, ac etiam quibusvis aliis quaestionibus emergentibus, incidentibus et connexis de alto et basso compromisimus et vigore praesentium compromittimus modo, iure et forma quibus melius (et) efficacius fieri potest et debet, in serenissimum principem et dominum dominum Wenceslaum Romanorum semper augustum et Boemiae regem tamquam in arbitrum, arbitratorem et amicabilem compositorem sub poena centum marcarum auri puri, quinquaginta marcas pro fisco seu camera dicti domini regis et quinquaginta marcas per partem non tenentem dictum arbitrium seu pronuncciationem dicti domini nostri regis parti tenenti irremissibiliter solvendarum, quodque dedimus et damus dicto domino nostro regi plenam et omnimodam potestatem super praemissis laudandi, pronuncciandi, arbitrandi et diffiniendi verbo vel in scriptis sine strepitu et figura iudicii, partibus vocatis vel non vocatis, praesentibus vel absentibus, aut una tamen praesente et alia absente, stando vel sedendo iuris ordine servato vel non servato seu obmisso, diebus feriatis vel non feriatis, ubi, quando et prout dicto domino nostro regi arbitro ut praescribitur videbitur expedire, promittimusque parere et obedire ipsius pronuncciationi ac pronunccianda et diffinienda per ipsum adimplere cum effectu et perpetuo grata et firma habere, tenere et inviolabiliter observare et non contravenire modo aliquo, directe vel indirecte, quovis colore quaesito seu causa, nec etiam cuiuscunque iuris canonici vel civilis beneficio aut auxilio uti, per quod seu quae dictum compromissum aut pronunccianda et diffinienda per dictum dominum nostrum regem argui possent vel infringi quovis modo, sed potius quaevis pronunccianda per dictum dominum regem emulgare et approbare sine mora. In cuius rei testimoniuni sigillum nostrum et praepositurae nostrae praesentibus est appensum. Acta sunt haec anno domini Mo CCCo XCVIo , feria sexta post festum sancti Ffrancisci videlicet sexta die mensis Octobris, indictione quarta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini domini Bonifacii divina providentia papae noni anno septimo.
Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 305-306

Comment

Es ist auch eine gleichzeitige Abschrift dieser Urkunde auf Papier vorhanden.


Notes
1 Aus dem Geschlechte der Hronowitze, wie schon das Wappen am Sigel beweist. Vergl. Palacky, Gesch. v. B. IIb. 8-10. Er gehörte der Linie Duba an (s. N. CXXII), war der Sohn Beneschs v. D. (daher Johannes Benesii in vorhergehenden Urkunden), Bruderssohn des königl. Obersthofmeisters (Palacky a. a. O. IIIb. 18, Anm. 12) und Nachfolger des Propstes Wilhelm von Landstein (s. Anm. 3, S. 160).
Places
  • o. AO.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.