useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1483 II 06
Signature: 1483 II 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Februar 1483, Hohenfurt
Abt Thomas zu Hohenfurt entlässt den im Wege des Compromisses zum Abte von Goldenkron erwählten Hohenfurter Professen Andreas aus dem Verbande seines Klosters.
Source Regest: 
PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 537, Nr. 237
 
x
Nos frater Thomas abbas monasterii in Altovado ordinis Cisterciensis Pragensis diocesis tibi fratri Andreae professo nostro salutem! Cum secundum regulam nostram sacrosanctam monachus voluntatem proprii corporis habere non debeat, sed voluntas eius ex abbatis sui arbitrio dependeat, ita ut quaecumque per monachum incepta et determinata fuerint absque sui proprii abbatis licentia, nullum vigorem aut efficaciam habere dinoscantur. Hinc est quod nos accedendo insinuasti nobis, tibi esse provisum per religiosos fratres monasterii Sanctae Coronae de dignitate abbatiali, qui fratres concorditer post obitum domini Conradi novissimi et ultimi ibidem abbatis per viam compromissi in te consenserunt, supplicando quatenus te a professione nostra absolveremus. Ne igitur idem monasterium Sanctae Coronae ob hanc causam viduaretur et huiusmodi consensus per fratres ibidem in te celebratus uti praefertur per nos aliquo modo impediri videatur, te per praesentes a nostra professione nobis facta absolvimus et absolutum publice nuntiamus in nomine patris et filii et spiritus sancti amen. In cuius rei testimonium et robur nostrum contrasigillum communiendo appendi iussimus. Datum in monasterio Altivadensi, feria quinta ipso die sanctae Dorotheae virginis et martyris, anno domini millesimo quadringentesimo octogesimo tertio.
Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 537
Places
  • Hohenfurt
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.