useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1483 XI 15
Signature: 1483 XI 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. November 1483, Krummau
Der Kardinalpriester Johannes tt. S. Sabinae, von Aragonien, verleiht zur Pfarrkirche in Poletitz einen Ablass von 100 Tagen an genannten Festen.
Source Regest: 
PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 538, Nr. 238
 

ins.
Nach Abschriften aus dem 17. Jahrhundert

    x
    Joannes miseratione divina tituli sanctae Sabinae sacrosanctae ecclesiae presbyter cardinalis, de Aragonia, et apostolicae sedis gratia legatus, universis et singulis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis, visuris, lecturis, pariterque audituris salutem in domino sempiternam! Cum cum propheta dicente dominum in sanctis eius laudare deceat, quia gloriosus deus in sanctis suis glorificatur, cupientes igitur, a toto nostro desiderio et effectu desiderantes, et etiam ad supplicationem et humilem requisitum (? requisitionem) dilecti nostri domini Michaelis in Poletiz presbyteri et parochialis ecclesiae sancti Nicolai in Boletiz rectoris, ut ipsa parochialis ecclesiae congruis frequentetur honoribus et a Christi fidelibus cum debita veneratione habeatur, ut luminaribus, libris, calicibus, fabricis et aliis ornamentis ecclesiasticis congrue fulciatur, et a Christi fidelibus praedictis cum debita veneratione habeatur, veneretur et augeatur ac aedificiis conservetur et manuteneatur, fidelesque ipsi eo libentius devotionis causa confluant ad eandem parochialem ecclesiam, et ad fulcimentum, conservationem, manutentionem et aedificationem huiusmodi manus promptius porrigant adiutrices, quo ibidem dono coelestis gratiae uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli authoritate confisi, omnibus et singulis Christi fidelibus praedictis, qui dictam sancti Nicolai parochialem ecclesiam in diebus festorum eiusdem sancti Nicolai in anno occurrentibus, dedicatonis ipsius, festi sancti Procopii confessoris, et in eius filiali ecclesia1 in dedicatione2 sancti Martini annuatim ad fulcimentum et aedificationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, ut praefertur: nos pro singulis diebus quibus id fecerint, devote visitaverint ac in his diebus supradictis interfuerint, centum dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer et in domino relaxamus, praesentibus perpetuis et futuris temporibus duraturis. In quorum fidem et testimonium praemissorum praesentes litteras fieri iussimus, nostrique sigilli pendentis (sic, appensione) fecimus communiri in robur et testimonium praedictorum. Datum in civitate Crumloviensi, decimo quinto Novembris die, millesimo quadringentesimo, octuagesimo tertio, pontificatus sanctissimi domini nostri domini Sixti divina providentia papae quarti anno decime tertio.||
    L. Aquilanus episcopus.
    Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 538-539


    Notes
    1 d. i. in Stein (Polná) westlich von Poletitz, jetzt eine selbständige dem h. Martin geweihte Pfarrkirche.
    2 Eine andere Abschrift hat ,die‘, was richtiger sein wird.
    Places
    • Krummau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.