Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 119, S. 399
Celestinas episoopus seruus seruorum dei dilectis filiis F. decano et ca pitulo s. Martini Wormatiensie salutem et apostolicam benedictionem. Cum romane sedis auctoritas in ecclesiarum negotiis ad ipsorum munimen neces- sario requiratur. equum est et consonum rationi. ut robur assequantur per pétue firmitatis. que ipsa in suis diffinitionibus deliberatione prouida duxerit statuenda. cuius utique sanctioni tanto dcuotius quilibet obedire tenetur. quanto ex maiori maturitate procedit et bis que seruanda decernit de prerogatiua re cepte a domino dignitatis in ipso apostolorum principe munimentum potest fortius adhibere. Acccdens siquidem ad prpsentiam nostram dilectus filius noeter Sifridus ecclesie uestre prepositus tum uerbis tum litteris. quas in te stimonium afferebat. expressius ostendere procurauit. qualiter fuerit in nego- tio prepositure ipsius ecclesie bcati Martini processum. Nos autem uisis lit teris illis et intcllecto. quod prepositura ipsa per malitiam Conradi quondam Wormatiensis episcopi et pernitioeam atque inutilem administrationem ipsius graue nimium dispendium incurrisset. quam utique preposituram idem epis- copus primo per concessionem bone memorie Alexandri et postmodum Lu ciani et dementis predecessorum nostrorum fuerat consecutus et cognito etiam eundem prepositum a maiori et saniori parte uestri capituli in preposituram ipsam deliberatione prudenti electum communicato fratrum nostrorum consi- lio electionem ipsam duximus ratam et firmam habendem et litteris conces sion is episcopo factis cam prescripti predecessoris nostri Luciani. qui perpé tue quam aliorum. qui personaliter tantummodo cam sepedicto episcopo con- cesserunt. penitus vacuatis eandem preposituram decreuimus nunquam de ce- tero Wonnatiemi episcopo assignandam. sed curam et administrationem ipsius per proprium semper prepositum exercendam. Verum quia multa de bonis ipsius prepositure per eundem episcopum alienata noscuntur. statuimus ab eodem prepósito preposituram ipsam in ea integritate dignitatis et reddituum possidendam. qua Sifridus ultimus eius prepositus eam noscitur habuisse. ei- dem prepósito indulgentes, ut revocandi ea. que de bonis ipsius prepositure alienata constiterit. nullius contradictioiie uel appellatione obstante, plenam et liberam habeat facultatem. Quocirca uniuersitatem uestram monemus at- tentius et per apostólica scripta precipiendo mandamus, quatenus eum tan- quam uestrum prepositum diligere ac honorare euretis ct eo ipsum feruen
166
tiori caritate complecri. quo idem et morum araplitudine et generis íiobilitate
resplendet. et ecclesie uestre commodis diligentius et cfficatius proposuit im- minerc. diligenter ergo ei et efficaciter assîstatis. ut uestro auxilio eonsilio- que munitus prescriptam preposituram facilius ad statum ualeat pristinum reuocare. Ceterum quia is. qui Wormatiemem sc gerit episcopum in electo res prescripti prepositi et amicos suspcnsionis ab officüs et beneficiis senten- tiam promulgauit. uoluraus nichilominus et mandannis. ut eadem sententia nullatenus obseruetur. sed auctoritntc nostra nuncietur penitus irrita et ina- nis, Datum Rome apud sanctum Pctrum .XVII. Kai. Julii. Pontificatus nostri anno secundo.
ílbfcfirift au« bent XVII. ^alnhuubevt im <pr. = 3lr*.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 119, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/3dc700b8-3a91-42bf-8a47-ce4a4aef7ab3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success