Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 249, S. 526
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 249, S. 526


In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Johannes dei gratia Treuiro- rum archiepiscopus omnibus presentem kartam intuentibus in perpetuum. Iu- stum est et rationi consentancum. ut quod in presentía nostra geritur. auc- toritatis nostre testimonio ita muniatur. ut iure meritoque effectu niti debeat et ne quis in posterum inde ualeat occasionem sumere malignandi. Inno tescat ergo omnibus fidelibus tarn futuris quam presentibus. quod Simon de Ettering uir nobilis. cum ecclesiam de Lonniche frequenter uexaret. exigendo decimas animalium et aliarum rcrum que infra ambitum. muros et septa eius- dem ecclcsie continentur. cumque eadem ecclesia secure allegaret se exemp- tam esse ab huiusmodi exactionibus. et priuilegiis munitam summi pontificis Innocentii .II. ac nostrorum prcdecessorum treuirorum archiepiscoporum. AU beronis scilicet et aliorum. que etiam in presentía nostra monstrata fuerunt. tantem post multas altercationes idem Simon ad nostre ammonitionis instan- tiam et nobilium uirorum usus consilio penitentia ductus suam coram nobis in iudicio recognouit iniuriam. ius quod in sepedicta decima sibi dicebat competeré tam ipse quam heredes sui et domina Agnes de Malberch. quam ipse Simon huius feodi laudabat auctorem. resignantes et penitus exfestucan- tes. Nos uero ex officii nostri debito uolentes ipsi ecclesie de Lonniche et fratribus in posterum per omnia prouidere. cartulam banc conscribi iussimus.
293
et sigilli nostri ac subscriptorum testium munimine communiri. statuentes et sub anathematis uinculo firmiter inhibentes. ne aliquis predictorum heredum aliaue persona ecclesiastica uel laicalis ccclesiam ipsam in iam dicta décima présumât aliquatenus molestare. Si quis autem instinctu diaboli hoc attemp- tare presumpserit. auctoritate omnipotentis dei et sue matris beatorumque apostolorum Petri et Pauli et nostra eum excommunicationi perpétue et nisi resipiscat. diuine subiic.imus ultioni. Acta sunt hec anno domin. incarnat. M.CC.IX. Huius rei testes sunt Otuinus treuirorum archidiaconus et car- donensis prepositus Conradus s Florini in confluentia prepositus. Johan nes decanus. Vortliuus scolasticus. Oerlacus custos. Wernerus cantor ec- clesie s. Castorfs in confluentia. Laici uero. Oeorgius comes de Widhe. de Virneburg Hermannus comes et Fridericus patruus eius. Ernesto et Henri chs fratres de Coverna. Oerlacus cum filiis Oerlaco et Henrico de Isenburg. Henricus et Euerhardus fratres. de Malberch. Theodericus predicte Agnetis maritue. Ministeriales etiam. de Helfenstein Willelmus. Hen-nous Lenher- гиа Dittardus de Paffendorf. de confluentia Henricus et Albertus fratres. Willelmus. Henricus et Cono aduocatus de poliche. Henricus et Vdo fra tres. Lodouicus. Conradus et Henricus fratres de Wisse. Henricus Hunz- toin de Waldorf. Oodefridus et Henricus. Hunold de Kirriche. Isfridus de Meigene Conradus. Hermannus et Hermannus de Gottenheim, et alii quam plurimi.
abfôrift au« brat XVIII. 3<tí)rf>unbert im <Рг.= Игф.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 249, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierII/41bcc8e7-2b8f-4b36-87eb-fbc0a8db5c88/charter>, accessed 2025-03-20+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success