Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 252, S. 529
In nomine patris et filii et Spiritus saneti. Gerardus dei gratia propo situs ecclesie s • Symeonis treuwensis. Petrus decanus cum reliquis fratribus eiusdem ecclesie. omnibus Christi fidelibus salutem in eo. qui est omnium salus. sicut bone fidei actio ueritatis subsistit fundamento, sic ad sue firmita- tie robur ueritatis quoque gaudet testimonio, et ne ab hominum memoria vel facile labi vel alicuius malignitate possit immutari. scripture suffragio indiget adiuuari. Ea propter nouerit omnium fidelium uniuersitas. quod Theodericus capellanus de Lucelenbum maioris ecclesie treuirensis canonicus. cum eccle- siam de Muschebach. que sita est in archiepiscopatu maguntino. cuius patro- natus et investitura ad ecclesie nostre prepositum pertinere dinoscitur. dona tione ecclesie nostre possideret. et propter loci incommoditatem minus quam
296
¡pee vellet uel nécessitas exigcret. i Hi ecclesie prouidcre posset et exinde. non solum ipse minus utilitatis quam deberet perciperet. uerum etiam nobis damp- num proueniret. ipse etiam suam insufficientiam metiens et ecclesie nostre dampnis fratcrne compatiens. eandem ecclesiam in presentía fratrum nostro- rum in manus decani et Wecelonis cellerarii. quibus ego G. propositus vices meas in hac parte commiseram. uicc prepositi libere et absque conditione re- signauit. et suo dampno ecclesie dampna leuauit. Ecclesia uero de ingrati- tudine posset redargüí, ad retribuendum in bono pari caritatis igne succensa gratiam reddens pro gratia, sponte se erga ilium annuali beneficio obligauit. eique gratuita volúntate et de mera liberalitate singulis annis in festo s. Martini duas libras Treu ir. denariorum. que duarum marcarum estimationem habeant. se daturam bona fide spospondit. quas quicunque fratrum cellera- rius extiterit. de communi fratrum prebenda, quotannis dabit. Ut igitur hu- ius promissi spontanea obligatio a fratribus qui nunc sunt et postmodum in ecclesia futuri sunt, prefato Th. omnibus diebus vite sue per singulos annus inuiolabiliter et bona fide seruetur. presentem cartulam inde conscribi et ec clesie nostre prepositi quoque sigillis eam fecimus insigniri. adnotatis fratrum nostrorum nominibus. qui se in hac promissione obligarunt. et quorundam canonicorum maioris ecclesie qui interfuerunt. Canonici de s. Simeone. Ger- ardus prepositus. P. decanus. Ludowicus presbyter. Ludowicus dyaconus et custos. Wezelo cellerarius. Erenfridus. Ernestus. Erbernus magister scolarum. Henricus. Gerardus. Robertus et Theodericus de Frisheim. Hó celo. Wemerus. Canonici maioris ecclesie. Fridericus de Isenburc. Cono de Nouiant. Conradus de Petra.
Шё bem Original im ÇttjcûL Staff. ©taateanÇtoe ju 3b|Wn.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 252, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierII/46ece9a7-cd37-4cca-a71f-3e115a8cbe84/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success