Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 8, S. 279
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien II, Nr. 8, S. 279


In nomine sánete et indiuidue trinitatis tarn presentibus quam futuris. Prumiensis ecclesie abbas Gregorius uir pius. moribus et uita laudabilis. cre- bram de molendinis ecclesiarum domine nostra uidelicet in prumia. et bea- torum martyrum (Jhrisanti et Darie. in nouo monasterio, querimoniam sol- lerti consilio bono fine terminauit, Ecclesia enim dominç nostrç duo molen- dina. predictorum uero martyrum unum in uilla iam dicta habebat. prater que tria in banno loci illius. ut institutum fucrat. nullum esse debuit. sicut etiam indicio scabinorum postea comprobatum est. Antiqua tarnen institutione sub labentis temporis spatio postposita et iustitia neglecta. laici quamplures molendina construebant. et emolumenti fructum prout quisque poterat. sibi attrahebant. Inde contigit. ut ecclesie predictç modicum uel fere nullum pre- ordinati sibi emolumenti fructum perciperent. Abbas uero piç memoriç. in- tolerabile ecclesiarum considerans dampnum. consilio et auxilio Theoderici arenéis uillç prenominatç aduoeati. molendina quç non legitima fore compro- bata fuerant. tribus legitimis subdidit. uno quod ab heredibus pecunia con- quisierat. quod et legitimum fore instituerai addito. Tres ergo molendinarios iure hereditatis stabilitos qui çmolumentum de tota uilla equaliter reciperent constituit. ut hi tres uel heredes eorum predictis ecclesiis preordinatum sibi de molendinis tributum. absque omni occasione defectu in perpetuum per- eoluerent. çcclcsie quoque bcatorum martyrum annonam absque emolumento
46
molent omnem quoque licentiam aliud molendinum in banno illo edificandi sub anathemate interdixit. Hanc igitur piam institutionem ego Phylippus dei gratia s. coloniensis çcclesiç bumilis minister, precibus abbatis ammo- nitus. sigilli nostri impressione signauimus. et banno domni nostri Jbesu Christi et b. Petri apostoli. et omnium apostolorum. et nostro confirmauimus. ut si quis mutauerit. uel infregerit. donee deo et ecclcsiis ejus satisfecerit excommunicationis reus teneatur. Decano quoque. qui et pastor est eiusdem uillç. auctoritate no stra hoc iuris conccssimus. ut post terciam uocationem. si non prius satisfecerit. sententiam publice excommunicationis in eum pronun- ciet. Acta sunt hçc anno dominicç incarnationis M.C.LXXI. octogesime in- dictionis anno quarto. Epacta .XII. Concurrente IUI. Régnante Friderico Romanorum imperatore.
Slue bem feljr befd)Xbigten Original im Щ. =91гф., ba« ©iegel fetylt.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien II, ed. Beyer, Eltester, 1865 (Google data) 8, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierII/c87721a3-3307-46cd-8f3a-3c9b2e24944b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success