Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 599, S. 644
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 599, S. 644


I. n. s. e. i. t. ego Hillinus dei gratia Trevirorum humilis minister et seruus omnibus tarn presentibus quam futuris in perpetuum. Ad episcopo- rum precipue spectat officium omnium çcclesiarum sibi commissarum hono res in suo uigore manu tenere atque defenderé, et earum possessiones in qui- bus secundum deum possunt extendere. Cuius rationis intuitu omnibus no- tum facimus quod Euerardus et uxor eius et Heinricus fratres comités de Seyna ad nos et nostram çcclesiam uenientes. idem Castrum quod Seyna di- citur. et ipsam curiam de Seyna. cum omni integritate et utilitate ad ipsam pertinente, excepto allodio quod fuit Eoríci. et area quadam que pomerium dicitur. in qua ministerialibus suis ad consequenda iura sua cum oportuerit diem poneré possint. b. Petro et nobis cuius ecclesie presidemus licet indigni sub deuotionis optentu. ubi et qualiter debuerunt legitima donatione una manu et communi assensu dederunt. ita tarnen quod idem Castrum cum cu ria in feodum de nostris manibus receperunt. eandem fidelitatem facientes. quam legii homines faceré consueuerunt. quod si nos guerram cum aliquo habere contingeret. contra quern nobis adiutorium prestare non possent. de castro exire. et eius potestatem absque eorum exheredatione nobis dare de- bent, ita quod finita guerra ad Castrum tamquam ad suum feodum redeant. Nos itaque deuotionem eorum non modicam erga nostram çcclesiam atten- dentes. honorem ecclesie manutenere. et possessiones augere cupientes. eis centum libratas de beneficio primo uacante in beneficium dedimus; Si au- tem in predicto castro ab aliquo grauarentur. et in nostra curia iusticiam ei uoluerint exhibere. contra illum nos et çcclesia nostra pro posse nostro eis auxilium prestabimus. Cuiuscunque uero sexus eis hères successerit. etsi non propinquior qui de eorum cognatione fuerit idem Castrum et prenominatum beneficium a nobis et successoribus nostris absque iure illo quod uulgariter dicitur heregewede. et illo quod dicitur heresture reeipiet. et eandem fide litatem nobis et successoribus nostris faciet. Hoc autem beneficium tarn ca- stri quam centum librarum predictarum semper indiuisum manebit. et inter plures non diuidetur heredes, sed si pro eodem inter se litigauerint. illi in tegre dabimus. cui potius cupimus. Quod si temporibus nostris prefatum
630
beneficium plene non fuerit assignatum. a successoribus nostris hoc idem si- cut scriptum est. uolumus obseruari. Testes sunt isti.
Stephanus metensis episc. Matheus dux Lotharingiç. Fridericus de márcelo. Heinricus tuUensù episc. Heinricus comes namucen- Willelmus marescalcus. Albero virdunensis episc. sis. Ysenbardus frater eius.
Godefridus maior prepo- Heinricus comes de arlo. Engelbertus de ponte.
situs. Fridericus. Alexander archidiac. Cono de maleberck. Heremannus de palatio. Bruno archidiac. Mafridus de nunmagen. Walterus frater eius.
Armdfus archidiac. Euerardus frater eius. Lodewicus dapifer.
Sygeiits abbas s. Maxi- Wiricus de Bettingen. Embricho et Otto fratres.
mini.
Bertolfus abbas s. eucharii.
Richardus abbas de spren- hirsback.
Randidfus abbas de clau stro.
Factum Treveri. anno. M.C.L.II. Indictione X V. régnante glorioso rege Friderico. anno regni eius et nostri pontificatus primo.
Ш6 bem Driginat.J
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 599, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/42e7f9ac-c3e7-48cd-8035-d8bf9cd63be7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success