Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 232, S. 276
In nomine sánete et indiuiduc trinitatis. Otto dei gratia rex. Notum esse uolumus omnibus fidelibus nostris. presentibus scilicet et futuris. qualiter uenerabilis Vuillerus caenobitarum s. Maximini in Treuerice ciuitatis subur- bio quiescentis abbas. interaentu fidelium nostrorum Brunonis uidelicet ger- mani nostri atque archiepiscopi. necnon Henriei eque germani nostri atque Cûm-adi ducis nostram regalem adierit munifiecntiam. conquerens. ab eis personis qui beneficia ex eadem tenerent abbatia. quoniam eidem abbati eo- rumdem optimatum nostrorum interuentu et consilio ecclesias omnes abbatie illius ex beneficiis omnibus, ad usus predictorum coenobitarum reddidimus dominicales quas uulgo sálicas uocant decimationes. quoniam essent nostre regales et nulli unquam termino episcopali uel aecclesie subiacentes. in suos usus redegisse, et ob id hospitalitatem que ab eisdem Salicis deeimationibus iam antea in elemosynam predecessorum nostrorum regum uidelicet et impe
261
ratomm. nostri quoque prebebatur hospitibus. peregrinis. et pauperibus aut pe- nitus destruí, aut si hec eadem elemosyna nostra ex his locis uel sumptibus. quos predictis coenobitis in usum prebendarium concessimus. amministrarctur. nullo modo sufficere monacbicç conuersationi. Igitur consilio prenominatorura optimatum nostrorum in elemosinam nostri coniugisque et filiorum nostrorum precedentium quoque uel subsequentium regum uel imperatorum nostra re- gali auctoritate reddidimus predicto uenerabili abbati Vuillero cocnobitisque deo et s. Maximino in eius prouisione sub regula s. Benedicti famulantibus. omnibusque in posterum eorum successoribus cunetas abbatiç s. Maximini dominicales, quas uulgo sálicas deeimationes uocant. in quocunque regni nos tri episcopio, parrochia terminoue sint site, in usus hospitum. peregrinorum et pauperum. destruetorem. regni nostri successorumue nostrorum députantes, quicunque uel imperatorum uel regum uel qualiumeunque personarum ob alieuius persone machinationes uel infringere uel debilitare uoluerit. Et ut hoc nostrç largitatis munus per succedentia témpora maneat inconeussum. istud nostrç auetoritatis fieri iussimus conscriptum. regio statuentes decreto, ut nullus successorum nostrorum prçfatis coenobitis easdem deeimationes au- ferre présumât, uel ab aliqua persona subtrahi permittat, quod nostrç aue toritatis conscriptum propria manu roborauimua. et anuli nostri impressione insigniri preeepimus.
Signum domni Ottonis inuictissimi regis.
Liutuljus cancellarius ad uicem Wiüelmi archicapellani recognoui.
Data VI. Idus Martii. anno incarnationis domini D.CCCC.L.VI. indic- tione Х1П. régnante pio rege Ottone anno XXI. in Franconouurt. féliciter. Amen.
SIuS bem SDiajtminet Sîanufcript in Skrlin.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 232, in: Monasterium.net, URL </mom/CoblenzTrierIII/63e60386-fd21-4edf-8095-291b4ccd2529/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success