Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 587, S. 633
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 587, S. 633

F. dei gratia Romanorum Rex. H. treuerensi archiepiscopo. gratiam suam et omne bonum. Inter cetera que catholicis nouimu» conuenire prineipibus! illud precipuo credimus intuendum. ut personis sibi subditis congrua proui- sione subueniant. et ecclesiarum defectibus celeri fauore succurrant. Fru- miemis ecclesia congruo regimine destituta quibus fuerit actenus uexata mi- seriis. tanto manifestius cognouisse te credimus quanto specialius tue proui- dentiç de iure pontificii noscitur esse commissa. Cui regalis pietae debita benignitate compatiens. personam sibi congruam per fratrum electionem con- silio religiosorum preposuit. tueque sapieutie misericorditer consecrandam! cum intima commendatione transmisit. Et nunc sicut aoeepimus quidam de sua promotione causantur. nota simoniaca suum introitum maculantes, quibus nimirum de pura conscientia nos obuiamus. ueraciter affirmantes, quod exse- crabile illud simonie uitium in nemine unquam dileximus. nec in isto com- perimus. et in posterum fauente domno a cunetis nostris acribus uolumus esse exclusum. Sed huiuscemodi tergiuersationes tantominus a tua prudentia spe- rabamus. quanto ampliori nobis te noueris dilectionc astrictum. Per iterate, igitur scripta discretionem tuam quantum possumus commonendo rogamus! ut quod abbati nostro ex debito tui officii sine omni retardatione manus in- ponas. et ad gregem cuius de iure pastor esse dinoscitur. cum plena bene- dictione transmitías.
ЭДив bem Original; mit bet Sluffchrift: Archiepiscopo treuerenei.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 587, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/da441e74-8472-4fc0-ad7d-bfc196c45a5c/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success