Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 100, S. 121
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 100, S. 121

Preceptum Karoli regis de theloneis.
In nomine sanctae et indiuiduç trinitatis. Karolus gratia dei rex. Om nibus episcopis. abbatibus. ducibus. comitibus. uicariis. centenariis. uel om nibus rem publicam procurantibus. notum sit quia uir ucnerabilis heigil rao- nasterii prumiae quondam abba, quod est constructum in honore s. saluato- ris. ueniens in nostram presentiam ostendit nobis auctoritatem preceptionis domni et genitoris nostri hludouuiri piissimi imperatoris augusti. in qua con- tinebatur ut ubicumque in eius imperio pro utilitate uel stipendio monacho- rum ibidem deo famulancium liomines illorum in quameumque partem nego- ciandi gratia siue cum nauibus aut cum caras aut saumariis abissent. nemo teloneum ab illis exigerc presumeret. Petiit ergo idem rcligiosus uir ut pro amore dei et reuerentia ipsius s. loci nostram auctoritatem firmitatis gratia superadderemus. Cuius precibus placuit nobis libenter aurem accomodare. et hoc nostrae auctoritatis preceptum eis fieri, per quod iubemus atque de- cernimus ut ñeque uos neque iuniores aut successores ucstri neo quaelibet ulla iudiciaria potestas illis aut hominibus eorum. qui pro necessitate et uti litate ipsorum discurrunt. nullum thelonium. nec rotaticum. nec pontaticum. nee pulueraticum. nec salutaticum. nec cespitaticum exigere aut exactare présumât, sed sicut diximus liceat eis per regnum a deo nobis conlatum se cure et quiete absque alicuius contrarietate abire et redire et ad quemeum- que locum ipsi aut homines eorum accessum habuerint. per uos defensi at que quieti permaneant. Et ut hace auctoritas firmior habeatur. et ab omni bus fidelibus s. dei ecclesiç et nostris diligentius conseructur. de anulo nos- tro subter earn iussimus sigillari.
Signum Karoli gloriosi regis.
Hüdiboldus notarius ad uicem hludouuici recognoui. Data. ПП. kalend. augusti. indict. XII. anno. XXV. régnante /carolo gloriosissimo rege, actum remis, in dei nomine féliciter, amen. Ииб bem golbnen 55иф bet Sbtei.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/6f686b29-b5e1-4db2-94ab-743f2ce9bc58/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success