Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 187, S. 234
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 187, S. 234


In nomine s. & indiuidue trinitatis. Notum esse cupio industrie omnium tarn presentium quam futurorum. qualiter ego Roricus cum interuentu & auxilio amicorum meoruni quoddam predium s. Maximini. Ensilinga nun- cupatum. eo quod mcis rebus adiacens esset, in precarium ius mihi a fratri- bus eidem confessori Christi dcseruientibus impetrare studui Quod nichilo- minus larga sanctitatis eorum beniuolentia anímente, sicuti desiderauerani obtinui. Accepi itaque ab eis in loco prenominato. Ensilinge scilicet quod in pago bedensi in comitatu Widrici situm est. capellam unam et de terra arabili iugera. CC XVI. cum niancipüs utriusque sexus. ea scilicet conditione. ut eadem possessio mihi quam diu uiuam. uxori quoque mee Ansdrude, filio- que meo Wigerico usque ad obitum uite eorum precaria lege deseruiat. et tunc iterum monasterii utilitatibus absque ullius contradictione redeat. Ego uero econtra de mei iuris proprictate tradidi s. Maximino in supradicta il- lorum fratrum uilla. Ensilinga scilicet mansum unum. et in pago mosolensi in comitatu Litardi. in loco qui dicitur Burmeringa de terra arabili iugera CC XL IUI. cum mancipiis utriusque sexus. ea quidem sicut predictum est ratione. ut usque ad terminum uite mec. uxorisque Ansdrude. filiique mei Wigerici nostris usibus adhereat. postea uero plena possessione monasterii proprietatibus ccdat. Si quis uero. quod fieri non credo, ex heredibus тел» uel alia aliqua opposita persona, banc precariam uiolare temptauerit. in pri- mia iram dei & s. Maximini incurrat. et ad erariuin regis Л' libras auri co- actus exsoluat. Acta est autem bec precaria tradicio publice in monasterio s. Maximini. Treviris. astante Euerhardo ipsam abbatiam tenente. et pre pósito Albuino. Wanbcrto decano, et Mothario. per manum Hartmann* ad- uoeati. testibusque subnotatis. Widrico. Gerberno. Gozmaro. Wolmaro. Reginaro. Rumberto. Lamberto. Anno dominico incarnationis .DCCCC Villi. Karoli uero regis Villi. Indictione XII.
Slue bem Siaiim. SRanufcrlpt in ©erlin.
S. Marquardt. S. Adelardi. S. Theodonis.
219
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 187, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/c7df98d5-bd9b-408e-a081-de613d395924/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success