Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 254, S. 295
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 254, S. 295


In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Otto diuina auxiliante demen tia imperator augustus. Quoniam imperatoriç dignitatis officium esse constat, ut monasteria deo et Sanctis eius cultu et deuotione fidelium dicata ab incur- eantibus et irruentibus undique molestiis pia sollicitudine premuniantur. id- circo nos interuentu et monitu dilecte coniugis nostre Adhtleide imperatricis. fratris quoque nostri karissimi Brunonis archiepiscopi pro statu et incolumi- tate regni uel imperii nostri uel filii nostri regis Ottonis priuilegia ab ante- cessoribus nostris imperatoribus Karolo uidelicet. Ludouico et Lothario, ce- terisque Francorum regibus coenobio s. Maximini confessoris qui in sub urbio treuirorum requiescit concessa. nostris etiam priuilegiis more impe ratorio augere decreuimus et roborare, ea siquidem ratione. ut idem coe- nobium sub nostro successorumque nostrorum mundiburdio uel defensione perpetualiter permaneat. nec alicui sedi aut ecclesie uel cuilibet persone bencficiarium aut subiectum nisi imperatoriç uel regie dignitati subsidat. Monachi etiam ibidem deo semientes eligendi inter se abbatem liberum ha- beant arbitrium. talique per omnia sicut ceteri monachi in regalibus et publi as abbatiis libértate fruantur. Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum in- conuulsum et stabile permaneat. kartam hanc conscribi et anuli nostri im- pressione signari iussimus.
Signum domni Ottonis inuictissimi imperatoris augusti.
Liudolfus cancellarius ad uicem Brunonis archicapellani recognoui.
Data. Non. April, anno dominicç incarnationis D.CCCC.L.XV. indic tione VIH. anno regni .XXX. domni imperatoris augusti Ottonis.
Actum Ingilinheim palatio. in dei nomine féliciter. Amen.
Яив bem SRariminer SNanufcript in Serlin.
280
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 254, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/d7ecbc76-a070-406a-a424-e4901aaaac27/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success