Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 303, S. 346
Urkundenbuch zur Geschichte der jetzt die Preussischen Regierungsbezirke Coblenz und Trier bildenden mittelrheinischen Territorien III, Nr. 303, S. 346

In nomine sánete et indiuidue trinitatis. Otto dei gratia Romanorum imperator semper augustus. Si dei ecclesias sublimare studuerimus diuinam graciam adipisci minime ambigimus. quapropter notum esse uolumus omni bus s. ecclesie fidelibus nostrisque tarn presentibus quam futuris. qualiter Adal bero s. Metensù ecclesie uenerabilis episcopus nosterque nepos dilectus sup- pliciter nostram adiit celsitudinem uehementer conquérons de quodam nostri iuris castello S. nominato. a quo tarn ipse quam et sua ecclesia intollerabilia patiebantur incommoda; atque propterea humili deuotione nos exorauit. ut pro salute nostra et remedio anime tantam sibi sueque ecclesie auferremus molestiam et oppressionem. cuius dignis preeibus fauentes. ut quiequid patie- batur oppressionis et molestiarum totum uerteretur in quietem et ecclesie cul men, ob remedium anime nostre et eius piam petitionem iam dictum iuris nostri castelluni cum predio F. nominato et Q. et W. et cum omnibus ad iam dictum predium pertinentibus uillis. terris cultis et incultis. familiis utrius- que sexus. forestis. ecclesiis. teloneis. mercatis. aquis. piscationibus. molendi- nis. siluis. cum omnibus pertineneiis. que dici uel nominari possunt. s. Me- tensi ecclesie et Adelberoni uenerabili episcopo suisque successoribus ab hoc presentí die in reliquum per hoc nostre donationis. traditionis et confirmatio- nis preeeptum in proprium donamus largimur et penitus confírmamus. eo ui- delicet ordine. ut ipse suique successores habeant. teneant. firmiterque possi- deant. et fruantur. sed nunquam in beneficium transeat. omnium hominum remota contradictione et molestatione. Si quis igitur huius nostre auetorita- tis. donationis et confirmationis paginam s. Stephana prothomartiri coneeesam infregerit. aut aliquo modo molestauerit. C. libras auri persoluat. medieta- tem camere nostre et medietatem prelate ecclesie et rectoribus eiusdem. quod ut uerius credatur manu propria roboratum sigillo nostro insigniri preeepimus.
Signiun dorani Ottonis inuictissimi imperatoris augusti.
Heribertus cancellarius uice Williglsi archiepiscopi recognouit. Data. XVIII. Cal. Maii. Anno dominice incarnationis. D.CCCCXCVIII. indic- tione duodécima, anno tertii OttonU regis XV. imperii, tercio. Actum готе in ecclesia s. Petri féliciter. Иив neuerer «bfctjrift.
Urkundenbuch von den mittelrheinischen Territorien III, ed. Goerz, 1874 (Google data) 303, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CoblenzTrierIII/fc34ea8b-4f42-4b91-851f-fe03750d08da/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success