Codex diplomaticus Brandenburgensis. Sammlung der Urkunden, Chroniken und sonstigen Geschichtsquellen für die Geschichte der Mark Brandenburg und ihrer Regenten, Nr. 206, S. 256
Codex diplomaticus Brandenburgensis. Sammlung der Urkunden, Chroniken und sonstigen Geschichtsquellen für die Geschichte der Mark Brandenburg und ihrer Regenten, Nr. 206, S. 256
$crrtfir<be, am 22. Suit 1379.
Nos Petrus, Dei et Apostolice sedis gratia sancte Magdeburgensis Ecclesie Archiepi- scopus, universis et singulis Christifidelibus, salutem, finceram in Domino caritatem —. Certum hinc est, quod EcclesiaParocbialis Sancti Nicolai in Berlin, in structuris et diversis ornamentis magnum defectum patiatur, et vicini ipsis novum chorum ibidem fundaverint et erexerint, quem tamen propter notoricam suam inopiam fine fideliura Eleemosynis, minime valeant adimplere; cupientes igitur Cbristi fideles, quibusdam allectivis muneribus, videlicet indulgentiis et remissionibus peccatorum ad pietatis opera incitare, ut deinde Divine gratie reddantes aptiores. Omnibus igitur vere penitentibus, con
249
fessis et contritis, qui dicte Ecclesie Parochiali ad structuram, luminaria, feu quecunque alia ipsius ornaraenta eleemosynas dederint, et de facultatibus a Deo sibi concessis manus porrexerint adjutri- ces, et in festivitatibus infra scriptjs, videlicet Domini Nativitatis, Epiphanie, Resurreetionis, Ascen- lionis, Pentecostes, ac Beate Marie Virginis Purificationis, Annunciationis, Affumtionis, Nati- uitatis, Conceptionis, Beatorum Apostolorum Petri, Pauli et Jacobi, sancti Jobannis Baptiste, Mauritii, et sociorum ejus Martini, Nicolai, et Beatorum Virginum Catharine, Margaretbe et Agnetis, Beate Marie Magdalene et in festo omnium sanctorum ac dedicatione Ecclesie predicte, et per dictarum festivitatum octavas causa devotionis, peregrinationis vel orationis dictam Ecclestam visitaverint, con- junctim cecinerint, in infirmorum visitationibus corpus Dominicum, aut sacram unctionem cum devo • tione secuti suerint et infra antipbonam salve Regina presentee fuerint, ac Angelicam ialutatioiiem ad Campanam, que dicitur Ave Maria, cum devotione dixerint, de Omnipotentis Dei Misericordia et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus suffragiis firmiter confisi, quadraginta dies Dominica- lium, unum annum venalium, et unam Karenam indulgentiarum de injunctis sibi penitentiis, mise- ricorditer in Domino relaxamus, perpetuis temporibus duraturis. Datum Koine prope Berlin, Anno Dni. Mmo. CCCmo. LXXmo. nono, ipfe die sancte Marie Magdalene, nostro appenso sub sigillo. fUtinied'S <Petrifird)e @.4l. tfilfler a. a. D. I, 223.
Urkunden Brandenburg II (Google data) 206, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexBrandenburgensisII/55f203ed-81d7-4385-98b2-206aeb0671cc/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success