useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0021
Signature: 0021
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
842, Luceriae
  
x
+ In nomine domini domno michail dibina gratia imperator augusto deo propitio quintoanno imperii eius mense september sexta indictione. Ideoque nos sumus viri petro filius balsami,et roffrit filius iohanni, et falco et petro veri germani et filii madelfrit qui sumus commorantesintus cibitate luceria, declarati enim sumus intus in anc prephatam urbem luceria coram presentia iohanni magnifico iudice et aliis nobiliores hominibus qui hic supter conscripti sunt, quiapertinentem nobis abemus ex predictis genitoribus nostris uno molino in escla ista pars flubioperticata in vicum qui dicitur ad ipso badobado larinensi, que ante hos anno aput parentibusnostris cecidit in desertum; qui his dicto molino pro magnis nostris necessitatibus peragendumnobis vindere congruum est et nostra congruitate exinde perficiendum. Quam ego mulier nominealferada, que sum uxor suprascripti petri et filia quondam (deest nomen) et sassa, quesum uxor predicti roffrit et filia quondam domnici et traselgarda uxor iamdicti falki et filiaquondam maioni, declarate enim sumus, quia in die copulationis nostre de omnibus rebus et facultatibuseorum quartam partem nobis emiserunt per eorum scriptum murgincap ab illis nobisfirmatum. Set audientes nos eahque in edicti continet pagina, quod mulier sine notitia iudici autsine consensu parentum suorum vel illi, in cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facerepoterit; pro hoc opsecrare cepimus eundem viribus nostris quam et adelmanno imperialiscomes et filium iohanni et atenolfo filium ermegnardi et iohanne filium tracconi, qui sunt parentibusatque mundoal nostris, ut nobis predicte mulieri iusta legem sieret consentientes, at illi nobisconsentientes fuerunt. Interea unas cum ipsis et cum eodem viribus nostris coram prephato iudiceet alios idoneos subscriptos testes per hanc quoque videlicet cartulam venundedimus potonifilio poterisi et radempoti filio gautii integrum et funditus ipso iamdicto molino cum aliquantulumde terra bacua iusta eamdem molino incipiente primo per ec fines. De prima pars quod estab ipsa via puplica et ipso bado de predicto flubio perticata et vinea rodelgardi filii bertini, indesunt passi ad iustum mensuratum hominis mediochis persona, qualiter in ipsa porta uius predictecibitatis consignatum est, numero decem et septem. De secunda namque pars quod est afine ipsa vinea magi plesbiteri et amandi, inde sunt in longitudo passi quadraginta sex. De tertiavero pars quod est a predicto flubio perticata, inde sunt usque in prioras fines passi sexagintaquinque. Inter iste namque finis et mensure, que superius legitur et cernitur de ipso predictomolino et de ipsa iamdicta terra bacua de fine in finem quantum infra claustrum est, unde necnobis nec ad eredibus nostris neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimusrequirendi; Set qualiter edificiata est eam dicta terra una cum ipso predicto molino cumlegitima ingressa et regressa sua et cum inferius et supterius et superiusque suis et cum suisomnibus pertinentiis integrum, velut prelegitur, ipso iamdicto molino et ipsa terra venundedimusvobis superius dicto emtori nostro possidendum. De quo pro constaviliscendam vobis atqueconfirmandam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presentem recepimus a bobispredictis emptoribus nostris unum aureum solidum sclifato vonum per caput: finitum est enim,ea videlicet ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem integra, velut prelegitur,abere et possidere baleatis et faciatis exinde quemammodum vobis vel ad vestris eredibus placueritsine nostra et de nostris eredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatoremvobis posuimus iohanne filio petri, et obligamus nos et nostros eredes vobis cuius dicto emptorinostro nostrisque obligamus eredibus, ut hanc nostram vinditionem integram, velut prelegitur, nosvobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus; quod si noluerimus,aut si nos ipsi per quabis ingenium hanc nostra vinditione vobis retornare aut remoberequesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inde sint bacua et decem aurei solidiconstantiniani vobis vestrisque eredibus componere placitamus, et quicquit remelioratam esseparuerit per vestrum laborem, sup estimationem hominum pretium vobis restituamus: de colludioautem, si a bos pulsati fuerimus ad sancta dei misteria, vobis satisfaciamus ita, ut nostrum nonsit colludium per eamdem guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandumomnia pignera sua legitima, tamdiu donec per invitis adimpleamus vobis iusta uius testum cartule.Et hanc cartam nostre vinditionis aput vos omni tempore firmam et stabilem permaneat.Quem te deusdede diaconum et notarium hanc cartulam nostre vinditionis asscribere rogabimus.Actum in civitate lucerie qui et interfui mense et indictione superscripsi feliciter.+ ego iohanne iudex+ ego trupoaldo teste
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 22-23, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Luceriae
    Persons
    • deusdede
      • iohanne
        • iohanni
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.