Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0022
Signature: 0022
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
843, Luceriae
x
+ In nomine domini domno michaiyl divina gratia imperator augusto deo propitio quintoanno imperii eius mense haprilis sexsta indictione. En ego mulier nomine risa, filia cuidam rossemanniet uxor hadelardi filii cuiusdam ottoni et sum commorantes intus civitate lucerie, declarome una terrata habere clausa et cohopertam foras iusta ipso muro uius predicte cibitatis luceriehad ipsa pusterula, que dicitur ursoaldi pertinentem michi ex predictum genitorem meum, et peripsa munimina mea, quod inde aput me firmam retineor; modo vero congruum michi est illam vindereet exinde mea congruitate perficiendum secundum scriptum est in lege langobardorum"si qua mulier res suas vindere boluerit, non in absconso nisi in presentia seniori seu iudici etduo vel tres parentes suos secum habeant". ideo feci exinde notitiam honixi filio alerisi et musandifilio dauferi propinquioribus meis, et una cum ipsis et cum eodem viro ac mundoaldusmeus presentia urso clericus et iudex ibimus et eum rogavimus, ut nobis vindendi licentiam preberetiusta legem. At ipse iudes dum me vidit, diligenter me inquisivit ne aliqua in quacumqueparte pateret violentiam; ego autem professa sum ei, ut nullam pateret violentia, set benditricemme esse indicavit et bona mea patefeci esse volumtate bindendi. Cumque ipse iudex habsque ullamviolentia me esse inbenit et tantum me benditricem esse agnobit; Ideo enim rogare cepit, utmichi consentiret; ille autem iusta lege michi consentiit. Quapropter nos qui supra nomine risafilia rossemanni quam et ego adelardus qui sum viro eius, dum nobis congruum esse videtur, vonaetenim nostra bolumtate hante urso iudice et halios idoneos testes et michi predicte mulierisiusta legem consentientem eodem viro ac mundoaldus meus, in cuius mundium me subiacerecognosco, per hanc quoque videlicet cartam han vero unanimiter parique consensu vindedimustivi poto filio poterisi integra ipsa terrata nostra, qualiter esse videtur in uno teniente ex omniparte per hos fines. de prima pars quod est av ipsa terrata bacua hambrosii filii petri, inde suntper latitudo pedes viginti et tres; de secunda pars quod est hav ipsa via publica que recte pergithad ipsa labandaria, inde sunt per longitudo pedes quinquaginta; de tertia namque pars, quodest hab ipsa platea et fine ipsa predicta pussterula, inde sunt per latitudo pedes decem et septemet uno semmisse; de quarto autem kapite quod est av ipso muro uius predicte cibitatis lucerie,inde sunt per longitudo pedes iustum mensuratum ominis mediocris persona usque in priorasfines pedes quinquaginta et uno semmisse. intra iste namque finis et mensure, que superius cernituret legitur de fine in fine quantum infra claustrum est et per girum mensuratum, unde necnobis neque ad heredibus vestris verum etiam neque ad heredibus nostris nec ad nullum quempiamominem ibi aliqua potio reservavimus requirendi, set qualiter edificiata est ipsa terratacum biis et anditis suis et cum legitima ingressa et regressa sua et cum inferius et superiusquesuis cum suis omnibus pertinentiis, integra ipsa terrata vindedimus tivi superius dicto potoemtori nostro possidendum. de quo pro constaviliscendam tivi adque confirmandam hanc nostramvinditionem manifesti sumus, quod a presente recepimus a te prenominato poto emtoremnostrum tribus aurei solidi voni scifati: finitum dicimus aput nos receptum abere ipsum pretium,ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostram vinditionem integram, sicut supra legitur,habere et possidere baleatis et faciatis exinde queammodum tivi tuisque eredibus placueritsine nostra et de nostris eredibus vel cuiuscumque alteris ominibus requisitione. Unde guadia tividedimus et mediatorem tivi posuimus musando filio dauferi, et oblligamus nos et nostris eredibustivi nominato poto emtori nostro tuisque eredibus, ut hanc nostram vinditionem, uti prelegitur,nos vobis ab omnibus ominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus eamvobis per invitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quobis ingenium ilam vobis tornareaut remobere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint et biginti aureisolidi voni scifati penam bobis vestrisque eredibus nos et nostros eredes componere oblligamus,et in antea taciti et confusi maneamus per invitis; et quicquit aput vos remeliorata esse parueritper bestrum laborem, sub estimatione ominum pretiu bobis restituamus in eadem guadia, etipsum vestrum mediatorem qui se tribuit bobis ad pignerandum omnia illius pignera legitimaet illegitima, tamdiu donec perbeniatis ad beram finem; de colludio autem si a bos pulsati fuerimusad sancta dei misteria, legibus vobis satisfaciemus, ita ut nostrum non sit colludio, et uncbrebem firmum permaneat omni tempore. Quia pro commemoratione unc brebem vinditionis scripsit ego desyderyo notarius qui et ibidem fuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.+ ego urso clericus et iudex+ ego musando
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 24-25, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Luceriae
Persons
- desyderyo
- urso
Codex Diplomaticus Cavensis 0022, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0022/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success