useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00459
Signature: 00459
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
993, In Beneventano agro
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno domni paldolfi gloriosus princeps et sexto anno principatus domni landolfi filii eius, mense februarius sexta indictione. Memoratorium factum a me bisanteo filio iaquinti, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium per bonam convenientiam guadia michi dedit gagelpoto filius amati clerici de ulmolongum et mediatorem michi posui se ipso oc tinore, ud amodo et usque nobem annos espletum ipso filio suo nomine sando quod michi dedit, michi non tollere neque contrare et iuxta legem da onmis homines defensare, et amodo usque tribus anni conpleti nullum serbitium nobis inde non querere, pro quo est infans, et pro amorem dei illum nutrio sicut filius meum. da tribus anni conpleti et in antea usque sex anni, quod fiunt toti ipsi anni nobem, debeat ponere ipsum infantulum filium suum ponere sibe at porci aut at caprei, quale ego potuero abere, et ipse infantulum debeat caplare ipsa animalia et curam bonam inde abere, et de ipsa hanimalia quod inde curam abuerit, dabo inde ei quartam partem, tribus portionis michi abere: ego autem debeo usque in ipso constituto, illos nutrire et dare ei bestimenta et calciamenta sicut pastores meruerit, et amodo et usque nobem annos espletos illos michi non tollere neque contrare, et iuxta legem da omnis homines defensare; et si michi fugierit, tribuat nobis licentiam, ubi ego vel missos meos invenerimus, potestatem abeamus illum prindere et disciplinare, et in meo serbitio rebocare; et si inde causare presunserit, quale iuxtitia a nos quesierit, alia tale se obligabit nobis facere; tamen si aput eum ierit, ille michi rebocare. quod si ec omnia, quomodo superius legitur, michi vel cui iste brebe pro parte mea in manu paruerit, non adinpleberit, decem solidos constantinos nobis conponere obligabit, et per invitis illos nobis adinplere per eadem guadia et se ipso mediatore. + ego iaquintus subdiaconus et notarius interfui + ego tamarus diaconus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 1-1, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • In Beneventano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.