useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0458
Signature: 0458
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
993, Salerni
  
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius sexta indictione. memoratorium factum a me dumnellus presbiter et abbas hecclesie sancte marie, quem supradictus domnus iohannes princeps et domna sichelgaita principissa uxor eius a nobo fundamine construsserun in curte sua de intus hanc salernitanam civitatem, eo quod ante subscripti testes tradidimus ad tenendum et gubernandum molinum, quod pars ipsius hecclesie abet in flubio lirino circa fuso uius civitatis, ermoli, in ea ratione, ut amodo et usque unum annum completum inclitum ipso molino cum mole het serraturia et omnis ordine suo quem modo ei adsingnavimus, et de ipso molino cura et vigilatione exinde abere, sicut decet abere bonum molinatum, ut pleniter possant ipso molino macinare, et per omnes menses dare mihi vel in pars ipsius hecclesie, quomodo dederit molina domnica et molina monasterii sancti venedicti, granum bonum ad mensuria de ipsa molina culma mensurata, et ad ipsum annum completum ipso molinum cum ipso hordine suo remittere ad potestatem ipsius hecclesie: preter da mense magius usque ipso constitutum sic ille de mole de ipso molino nobiscum faciant, sicuti fecerit ipsa molina domnica et molina monasterii sancti venedicti. unde in eo ordine guadia mihi ipse hermulo dedit et mediatorem mihi posuit iohannes atrianense filius mansoni iohanni longi; et per ipsa guadia obligavit se, ut si aliquit inde remobere aut contrare quesierit et talia non adimpleverit ad pars ipsius hecclesie, tunc per ipsa guadia componere obligavit se mihi vel in pars ipsius hecclesie decem auri solidos costantinos, et omnia suprascripta in eadem hecclesia adimplerent. et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui. + ego teudericus me subscripsi + ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 343-343, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.