useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00461
Signature: 00461
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
993, Salerni
  
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense martius, sexta indictione. in sacratissimo salernitano palatio ante supradicte gloriose potestatis, ibique ante eius bestigiis astaret ego iohannes comes, tunc ibique coniunti sunt causatores faracco filius stephani et petrus nepotem eius filius ciceri, seu nec non et ibidem venit falco filius iohanni, ad faciendum inter se finem de rebus de locum apusmonte ubi paterni vocatur, quod quedam mulier nomine adeltruda filia iohanni que fuit uxor ursi filii eregari, qui fuerunt abius et avia ipsius falconi. secundum legem benumdederat stephani genitor et avio de ipso thio et nepotes, idest tota et inclita ipsa quarta de omnes rebus que fuit predicti ursi viri sui, et qualiter ab eodem viro suo ei tradita fuit alio die sue copulationis, inclitum illut ipsa mulier unaque cum ipso urso virum suum eidem stephani venumdederat, sicut continet cartula illa, que scripta est per guisonem supdiaconum et notarium, in quo scripti invenimus lambertus castaldus et per aliis sufficienter roborata. unde ibique in eadem presentia per ipsi thio et nepotes cartula ipsa ostensa et relecta est que taliter, sicut diximus, et aliut contineba. ipse falco bolebat ibidem introire per una scriptio, que scripta fuerat in territorio lauretano, et clarificavat in ipsa scriptio, qualiter ipse stephanus quarta ipsa donasse ipsius falconi illuc lauri. ipsi thio et nepotes dicebant non esset veritas, et a quo ipsa cartula ipsius stephani emissa fuit da predicta mulier, usque ad ovitum ipsius stephani rebus ipsa tenuisse et dominasse, et da obitum ipsius stephani usque modo ipsi thio et nepotes eos tenuisse et dominasse. unde interrogavimus ipsum falco, ut si secundum legem potuerit firmare, qualiter, vibente ipsum stefanum aut post eius defuntione, rebus ipsa tenuisse et dominasse; ille autem manifestavi talia facere non potere. unde inter eis iudicavi et per partes illis guadiare feci, pro qua ipsi thio et nepotes rebus ipsa exe possessuri ac dominaturi, ut ipse falco pararet sancta dei evvangelia et ipsi thio et nepotes iurare ei secundum lege, ut rebus ipsa que ipsa cartula continet, ipse stephanus genitor et avio eorum et illis usque modo rebus ipsa tenuisse et dominasse; et ubi taliter inde iuraverint ipsi thio et nepotes et illorum eredes, rebus ipsa securiter sibi abeant adque possideant sine omnes contrarietate vel requisitione ipsius falconi et de eius eredes; quoniam taliter inter illis per partes fieri complacui esse. et plicaret ipse falco ipsa scriptio et eas capsere, et capsata aput ipsi thio et nepotes eas remittere. unde per partes mediatorem posuerunt amato generum aloare, et pro parte de ipsi thio et nepotes oc scribere fecimus te alderissi notarium qui interfuisti. verumtamen oc memoramus adiungere in ipsum sacramentum, que ipse stephanus et que illis rebus ipsa per expletam possesionem illos tenuisse et dominasse. et taliter subiungere fecimus te superius alderissi notarium.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 3-4, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.