useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00460
Signature: 00460
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
993, Salerni
  
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius sexta indictione. Ideoque hego alerisi castaldus filius quondam iaquinti, sicut mihi congruum est, per hanc cartulam mea bolumtate pro pars et bice hecclesie sancte marie, quem supradictus domnus iohannes principe et domna sichelgaita principissa uxor eius a nobo fundamine construsserunt in curte sua de intus hanc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, in quo dumnellus presbiter abbas preest, venumdedit supradicti abbati terra mea baciba cum aliquanta lingnamina intus prefatam cibitatem ibique inter muro et muricino propinquo ipsa ecclesia per finis et mensuria. Da pars orientis fine platea qui deducit ad posterola, et inde sunt per longitudo pedes triginta quadtuor; et de capite fine facie de muro suprano uius cibitatis, et inde sunt per latitudo pedes triginta; et da pars occidentis fine mea, et inde sunt per longitudo pedes alii triginta quadtuor; et da pars meridie fine bia mea que alerisi et de sortifices meos, etinde sunt per latitudo pedes alii triginta: totum mensuratum fuit ad talem pedem manum homini, quantum cartula ista in capite est lata. hec tota et inclita ipsa terra per iamdicte finis et mensuria ipsa percurrit cum ipsa aliquanta lingnamina pro pars ipsius ecclesie tibi iamdicto abbati venumdedimus, cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis et cum bice de ipsa via, inclitum illut tibi venumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius hecclesie eiusque rectores, et cui per pars ipsius ecclesie illut vel exinde datum paruerit et eius heredes, illut habendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod voluerit, absque omni requisitione et contrarietatem mea qui supra alerisi castaldi et de meos eredes aut cuiquam hominibus. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc mea vindictione a presentis recepi a te supradictus abbas pro pars predicte ecclesie sexaginta auri solidos de tari ana quadtuor auri tari voni per unoquoque solido, quod in eadem ecclesia dati sunt per supradicta domna sichelgaita principissa pro amore omnipotenti deo et salbationis anime sue. finito quem pretium ipsum aput nos ea quidem ratione, per vona combenientia mea bolumtate ego supradictus alerisi castaldus guadis tibi iamdicto dumnelli presbiteri et abbati dedit et mediatorem tibi posuit petrus comes congato meus filius quondam adelferi; et per ipsa guadia obligo me et meos filios et heredes amodo et semper antistandum et defensandum ad pars ipsius ecclesie inclita supradicta mea vindictione cum bice de ipsa bia, et cui vel ubi per pars ipsius ecclesie illut vel exinde datum paruerit et ad eius heredes, da omnis homines omnique partibus, et non aliquit exinde eorum tollere aut contrare queramus. si autem, sicut dictum est, taliter illut in eadem ecclesia, et cui vel ubi per pars ipsius hecclesia illut vel exinde datum paruerit, non defensaberimus vel aliqua causatio exinde eorum preposuerimus, tunc questio et causatio nostra et de nostros heredes adversus pars predicte ecclesie, et cui pro pars ipsius ecclesie illut vel exinde datum paruerit, sit inde tacita et vacua, et duplum supradicto pretium componere obligo me et meos filios et heredes ad pars ipsius ecclesie, et cui vel ubi pro pars ipsius ecclesie illut vel exinde datum paruerit, et, sicut dictum est, omnia suprascripta eorum adimpleamus. tamen, quando pars ipsius ecclesie et cui per ipsa ecclesia datum paruerit, illut vel exinde per se inde esset auctores voluerit, tunc vice nostra licentiam et potestatem abeant in omnibus inde causare et finem facere, qualiter voluerit, cum quale monimen et ratione inde abuerit. Nam, quando nos quesieritis inde abere auctores, ego autem et meos filios et heredes illut eorum defensemus et omnia adimpleamus, quantum et quomodo superius legitur, per supradicta guadia et obligata pena. Et taliter scribere rogavimus te iohannes notarius. hactum salerno. + ego adenolfus + ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 2-3, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.