useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00462
Signature: 00462
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
993, Salerni
  
x
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni, et quinto anno principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense martius, sexta indictione. ideoque ego lanfrid diaconus filius quondam iaquinti clarefacio, quoniam pertinentes est mihi et alphani germani mei tota et inclita terra et casa, quod ipse genitor et genetrice nostra abuerunt intus hanc salernitanam cibitatem a subtus platea qui pergit ad ipsa fistola, medietas mihi ipsa terra et casa et andita sua, et ipsa alia medietas predicti alphani; et congruum est mihi tota et inclita ipsa mea medietatem benumdare ad predicto alphano germanus meus. et ideo ego iamdictus lanfrid mea bolumtate ante presentia petri iudici per hanc cartulam benumdedi, adque ad semper abendum confirmabi tibi iamdicti alphani tota et inclita ipsa mea medietate de predicta terra et casa et andita sua cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis. Unde de inclita ipsa medietate, quem superius dixi mihi est pertinentes, nullam mihi vel uxori mee, aut cuiqua ominibus, vel in quavis partibus restitit, aut dicimus remanere sortionem; set, sicut superius diximus, tota et inclita ipsa medietate terra et casa et andita sua, qui fuit ipsius genitori et genetrici nostre, tibi iamdicti alphani benumdedi, ad securiter et firmiter amodo et semper tu nominatus alphanus quam et tuis eredibus illut abendum, possidendum, omnia inde faciendum quod bolueritis. Unde pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra bindictione, nunc a presentis recepi a te exinde, i sunt auri tari boni per solidos, sicut inter nos combenit in omnis deliberatione. de qua per bona combenientia ego supradictus lanfrid guadia tibi nominati alphani dedi et mediatorem tibi posui me ipsum; etc. <i>Sequitur consueta formula. Pro guadiis definitum fuit duplum pretium</i>. et pro vestra securitate dedit tibi sortionem meam de una cartula continentes: rampertus filius scamperti donasset ragimpoti filio ragemfrid et marie filie sue medietatem omnis rebus sua de locum dupino finibus mitilianense, et integra terra cum binea, quam ei donatum fuit da potefrid filio poterici in locum iobi: in simul et donabit illorum medietatem ipsa casa sua terranea, quas abuit intus salernitanam cibitatem edificata in ipsa terra, quas ei benumdedit gaido castaldus cum parietibus suis et sericidia sua et cum andita sua; tali tinore ipsa cartula tibi dedi, ut, quando tu vel tuis eredibus bolueritis de supradicta nostra bindictione per vos ipsis esset auctores, potestatem abeatis cum illa et cum alia ratione que inde abueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; et quando nos quesieritis exinde abere auctores, ostendite ipsa cartula. et uniter exinde causemus usque ad finitam legem et defensemus vobis supradicta bindictione, sicut supra dictum est; et quando mihi vel ad meis eredibus necesse fuerit ipsa cartula pro ipsa alia rebus que continet, et fecerimus vos exinde scire, vos autem detis nobis ipsa cartula, abendum nos illam salba usque dies triginta, et postea remittamus aput vos illam salba, ad abendum omni tempore in supradicta ratione per supradicta obligata pena: tantum predicta nostra bindictione ipsa genetrice nostra diebus bite sue tenere a vestra parte, sicut a nos illa tenere debuerit. et taliter scribere rogabimus te ademari notarium. hactum salerno. + ego qui supra petrus iudex + ego romoaldus notarius me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 5-6, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.