useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00463
Signature: 00463
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
993, Salerni
  
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni, et quinto annoprincipatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense nobember, septima indictione.declaro ego friderisus comes filius quondam radoaldi, quoniam supradictus domnusiohannes una cum domna sikelgaita principissa uxor sua donaberunt mihi duos servos suosadulescentes nomina illorum iohannes et nicola, ad securiter ego et cui et ubi per me datiparuerit ... quod mihi emiserunt inde inclite personis ipsorumiohanni et nicole servos abendum ... et illorum personis faciendum omnia quod voluerimus;et obligaberunt se ipsi domnus iohannes et domna sikelgaita principes et suis heredibus,semper antistandum et defensandum mihi, et cui vel ubi per me dati paruerit et adnostris heredibus, et cui carta ipsa in manum paruerit, inclite personis ipsorum iohanni et nicoleda omnes homines omnique partibus; et, si illis nobis defensare non potuerit, adimplerent nobisnostrisque heredibus iustitia, sicut in lex nostre langnobardorum de donum et launegilt continet.et, si taliter non adinpleberint et aliquit exinde remobere aut contrare quesierint, componereobligaberunt se et suis eredibus mihi et cui vel ubi per me dati paruerit et ad nostriseredibus, et cui carta ipsa in manum paruerit, centum auri solidos constantinos, et sic nobisadimplerent, et questio eorum exent inde tacita et bacua; et, quando ego et cui vel ubi per medati paruerint et nostris eredibus, et cui carta ipsa in manum paruerit, voluerimus per nos ipsisinde esset auctores, potestatem aberemus bice illorum in omnibus inde causare et finem facere,qualiter voluerimus, cum quale monimen et rationem inde abuerimus. et ego ante presentia petriiudici ostedi supradicta carta scripta per petrus notarius roborata sufficienter; et ante ipsumiudicem missum supradicti principis, et ibidem exent subscripti idoneis hominibus, ego iamdictusfriderisi per hanc carta per bona combenientia commutationis ordine tradidi tibi maioni arhidiaconi et abbati ecclesie sancti maximi situs intus hanc salernitanam cibitatem, unatecum exet de parentibus tuis, qui sunt dominii de ipsa ecclesia, ambo supradicti serbi iohanneset nicola inclite illorum personis, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique successoribusilis servos abendum et de illorum personis faciendum omnia quod volueritis. unde proconfirmandam et stabiliscendam anc nostra tradictionem per alia carta, que aput nos scriptaretinemus, recepimus a te iamdicto abbate et da ipsi parentes vestri, qui sunt dominii de ipsaecclesia, de familiis predicte ecclesie duo parbule infantule, nomina illorum grisa et maria, quisunt filie mirandole ancilla predicte ecclesie; finitoque vicaria ipsa aput nos, ea ratione, per vonacombenientis obligabi me qui supra friderisi et meis eredibus amodo et semper antistandumet defensandum tibi iamdicto maioni abbati ed ad tuis successoribus inclite personis ipsorumiohanni et nicole da illi hominibus et partibus, cui per me dati vel obligati paruerit. et qui pronostris partibus quodcumque causationes inde preposuerit. et si taliter illis non defensaberimus,aut si nos nostrisque heredibus quesierimus aliquit exinde tollere aut contrare seu remobere,per bona combenientia componere obligabi me et meis eredibus tibi tuique successoribus quingentosauri solidos constantinos; de aliis hominibus et partibus non queratis nos exinde abereauctores vel defensores, set pro vestra defensione dedimus tibi supradicta carta, quam supradictusdomnus iohannes et domna sikelgaita principes mihi, sicut superius dictum est, emiseruntde personis ipsorum iohanni et nicole, ut, cum illa et cum quale alia rationem abueritis,per vos ipsis siatis auctores et defensores. et taliter scribere rogabimus te petrus notarius.actum salerno.+ ego qui supra petrus iudex+ guido+ ego grimoaldo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 6-7, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • maioni
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.