useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00477
Signature: 00477
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
995, Salerni
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius octaba indictione. memoratorium factum a me landoarius comes filius vone memorie cuidam lamberti, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante supscripti nobilibus coniuntus sum cum riso et roderico et musandu germani filii quondam maraldi, et madelmi filio quondam iaquinti, et sergius atrianense qui bocatur piccecutu filius ursi, et genco filio petri ipsi amboque vice de mulieribus sue nomine imperatessa et tucta domina, propter rebus de locum monte de falerzu qui sunt terris cum castanieta et quertieta et terris cum silbis, que modo mihi tradiderunt inclita medietate da aqua de flubio albole in illis partibus de quantum quantoque eorum pertinente est ibi abere per unum preceptum et per una cartula, que per illis in eadem presentia ostederunt et os relegere fecimus. ipsum preceptum erad continentem, qualiter domnus sichenolfus princes per rogum radelghisi marepais concesserad radtelmundi filio rattelghisi monte ipso de falerzo et monte ipso de draguneia cum silbis et castanieta et quertieta per finis: de una parte fine mare: alia parte fine aqua palambora et saliente per fine de capite de ipsa aqua de ipsum monte falerzu: de alia parte fine, sicut descendit per fine de medio ipso toru de falerzu et badit per media ipsa serra de ipsum monte super aqua ianni et perbadet per fine vestra per media ipsa serra super aqua de flubio albole ... in fossatu, et inde pergit per media valle et coniungit in toru de mandrelle et descendit per media serra de planellu, et saliente usque serra de calcara et pergente per balle qui dicitur vetaminie, et descendente et coniungente in aqua de lempole et descendente in ripe erga mare et perdescendit in mare, et inde pergente et coniungente in ipsa acqua palambora et saliente in ipsa serra de capite de ipsum monte falerzu; et aliut continevat in ipso preceptum: scriptum erad per ragemprando notarium. ipsa cartula erad continentem: in nomine domini anno quarto principatus domni nostri ademari, mense martius quinta indictione. palumbus filius ractelmundi bindederad gentili filio gentili res sua de dragunege et de balle de monte qui dicitur falerzu, pecze tres de castanieta et quertieta et silbis que ei erad pertinentes ad palatio et per alia ratione per finis: una pecza de uno latu fine media aqua que dicitur palombara: de capite fine toppu de monte ipso falerzu: alia parte fine media serra de ipsum monte: alio latu fine acqua ianni; secunda pecza abet finis: de capu fine serra de ipsum monte: de alio latu fine aqua de flubio qui dicitur albole: de alio latu fine quomodo coniungit ambo ipse aque; tertia peccza: de capite fine serra de ipsum monte et perbadet et coniungit in fossatu, et inde exiente per media valle et coniungit in toppu de monte qui dicitur mandrella, et descendente per media serra qui dicitur de planellu et saliente et coniungit in toru de calcara, et inde descendente per balle qui dicitur vetaminea et pergente et coniungente in aqua de lempole et descendente in ripe de ipsum monte erga mare: de supter parte fine mare et coniungit in ipso flubio de aqua de albole, et aliut continevad: scripta erad ipsa cartula per radoaldo notarium et a testibus sufficienter roborata. et, sicut diximus inclita medietate ipsi omnes suprascripti per ipse finis, que ipse preceptum et predicta cartula continet, da aqua ipsa de flubio albole in illis partibus mihi tradiderunt, securiter ego et meis eredibus inclita ipsa medietatem illut avendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod boluerimus, et ipsa alia medietate siad at potestatem eorum et de eorum eredes, firmissime avendum et faciendum omnia quod boluerint. et si aliquando de tota supradicta res illorum aut ad eorum eredes comtentio fuerit exurta, faciat scire me vel meis heredibus et in omnibus uniter adque communiter inter nos inde coniugamus et causemus cum illi hominibus, qui nobiscum inde causare voluerit, et quicquit dationem vel serbitium inde pervenerimus facere, de communiter illut faciamus; et si per lex inde perdiderimus, absque colludio nullam restaurationem inter nos inde faciamus; et de quantum per lex cum ipsa cartula et cum ipsum preceptum, vel cum quale aliam monimen et rationem inde atvincere potuerimus, sicut diximus, da aqua de albole in illis partibus, amodo et omni tempore semper exet nostrum et de nostris heredibus inclita medietate; et ipsa alia medietatem fiad de ipsi omnes suprascripti et de eorum eredes. et si aliquando nobis vel nostris heredibus aut illorum contentio fuerit exurta de ipsa res da ipso flubio albole in ista pars, de quantum ipso preceptum et predicta cartula continet, similiter de communiter inde causemus; et quicquit dationem et serbitium pervenerimus inde faciendum, de communiter illut faciamus: nos et nostris eredibus medietatem, et illis et suis eredibus medietatem, et medietatem fiat ipsa rex mea et de meis eredibus, et ipsa alia medietas fiat ipsorum et de eorum eredibus, sicut supra dictum est. alia omnes rebus quanta quantoque nobis est pertinentem per gradum successionis vel undecumque da albole in ista pars, ubi illis securi sum residentes, nullatenus ego vel meis eredibus exinde sortione tollere queramus, set omni tempore illis et eorum eredes securo nomine illut aveant sine contrarietate mea vel de meis eredibus; et per bona combenientia guadia mihi ipsi omnes suprascripti dederunt et mediatorem mihi posuerunt se ipsi; et per eadem guadia obligaberunt se et suis eredibus amodo et omni tempore permanendi in supradicto ordine, et non querad eos remobere aut contrare. quod si taliter eos mihi meique eredibus adimplere noluerit, et aliquit inde contradixerit, et quesierit remobere aut contrare per qualecumque ratione, tunc per ipsa guadia obligaberunt se et suis heredibus ad componendum mihi meique eredibus centum auri solidos costantinos et omnia suprascripta per imvitis nobis complire, et tacitis inde manere. verumtamen, si ad ipsi omnes suprascripti vel ad illorum eredes aliquando tempore inter rebus ipsa da ipso flubio albole in ista parte orientis eorum contentio fuerit exurta, de quantum quantoque rebus ipsa advincuerit per ipso preceptum et per ipsa cartula, omni tempore medietatem exet meum et de meis eredibus, et ipsa alia medietas fiad eorum et de eorum eredibus, sicut et illut que da ipso flubio albole in illis partibus tollere devemus, sicut supradictum est, per supradicta guadia et obligata pena. et hunc brebem scripsi ego alderissi notarius qui interfuit. + ego alfanus + ego truppoald stolsaiz et comes + ego avioaldo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 26-29, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.