useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00517
Signature: 00517
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
998, Salerni
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense iunius undecima indictione. ydeo que ego iaquintus filius iohanni, sicut mihi congruum est mea vona bolumtate, per hanc cartulam venumdedit tivi iohanni atrianensi filius quondam ursi inclita una pecia de terra mea cum insitetum et aliquantum bacuum in locum transvoneia finibus mitilianense per hec finis et mensurie: de una parte fine tua que iohanni, sunt inde passi triginta septem: de super parte, sicut terminatum est, sunt inde per latitudo passi decem hocto: de alia parte fine sicut termiti discernunt, et inde sunt passi quadraginta: de pede sicut termiti ficti sunt, et inde passi tres, totum mensuratum ad iusto passum hominum. hec vero rex per supradicte finis et mensurie tota et inclita cum omnia intro se aventibus et suis pertinentiis et cum vice de bia sua inclitum illut venumdedit tivi iamdicti iohanni, had securiter et firmiter ammodo et semper tu tuisque heredibus illut avendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum que bolueritis. Unde pro confirmandam et staviliscendam supradicta nostra vindictione a presentis recipi a te exinde hocto auri tari voni in ommis deliberatione, sicut inter nos combenit. De qua per vona combenientia ego supradicto iaquintus guadia tivi iamdicti iohanni dedi et mediatorem tivi posui lando ballense filius quondam ciceri; het per ipsa guadia obligo me meosque filios et heredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique heredibus inclita supradicta nostra vindictione a pars uxori mee et da omnes homines omnique partibus. het si taliter illut vobis non defensaverimus, aut si ego vel meis filiis et eredes quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illut vel exinde vobis tollere aut contrare, aut si quodcumque causationes inde vobis preposuerimus, componere obligo me qui supra iaquintus et meis filiis et heredes tivi tuique heredibus viginti auri solidos costantinos, et, sicut superius legitur, per invitis illut vobis defensemus. het, quando tu vel tuis heredibus de supradicta nostra vindictione per vos ipsis volueritis inde exet auctores, potestatem aveatis vice nostra in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum quale monimen et rationem que exinde abere potueritis; nam, quando nos inde auctores quesieritis abere, nos autem et nostris filiis et heredes semper defensemus et atdimpleamus tivi tuique heredibus omnia, quantum et quomodo superius legitur. het taliter scribere rogabimus te alderissi notarius. hactum salerno. + ego petrus notarius me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 82-83, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.