useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0160
Signature: 0160
Add bookmark
Edit charter (old editor)
936, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini anno quadragesimo quarto principatus domni nostri waimarii principiet quarto anno principatus domni gisolfi filio eius, mense augustus nona indictione. ideo queego maio presbiter filius madi, sicut mihi congruum esse videtur, ante presentia petri gastaldei aliosque subscripti testis per hanc cartula vicariationis ordine tradidit tibi rodelgrimi filiuscumperti una pecia de terra mea cum arbustis in locum nuceria ad saltera, ubi dicitur adcleulu, habentes finis; de una parte fine tua qui supra rodelgrimi, que emtum habetis da iohannefilius amiperti et maria uxor eius; de alia parte fine leoni ponge; de alia parte fine terra domnicaet pertange ad fine iohannis, qui fuit framperti, de quarta parte fine agazoli, qui fuit iohannisfilius trasiperti et pertange ad ipsa fine eidem iohannis, qui fuit framperti. hec vero terra,qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum proprie finis et vice de via sua etcum omnia infra se habentibus trasactibus nomine et a funditus eos tibi nominato rodelgrimivicariationis ordine tradidit. unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram vicariationem,nunc a presentis recepit a te nominatus rodelgrimus per alia cartula, que aput mescripta retineo, una pecia de terra tua cum arbusto ibique ad saltera; que habet finis de unolatere et de uno capite fine mea, de alio capite fine de heredes mauriscoli, de alio latere finegrimoaldi varbani eius et leoni ponge, sicut termini ficti sunt, et ego adiunxit ei unum tari;finitoque vero nostra vicariatione ea ratione, ut nunc a presenti die et im perpetuis temporibustu nominatus rodelgrimus quam et tuis heredibus predicta nostra vicariatione securo nominehabere et possidere valeatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus et obligo me quisupra maio presbiter et meis heredibus tibi nominato rodelgrimi quam et ad tuis heredibuseaque nostra vicariatione nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare promittimus.quit si minime potuerimus vobis eos defensare, unde ausi fuerimus vobis iurare, ut nostrum nonsit colludio, amodo apposui et obligavit tibi, ut liceat te tuique heredibus introire tam in ipsaterra, quem pro hec vicaria nobis dedistis, quam et de ipso alio nostrum ibique coniunctum, et inalio tantum per appretiatum licentiam habeatis exinde tollere, de quantum de ista vicariationeperdideritis et soluti inde maneamus; si autem per nos ipsi forsitans aliquo modo vicariationeista contrare aud removere quesierimus, tunc decem auri solidos costantinos vobis componereobligamus, et questio nostra tacita exinde permaneat. et tali tinore te theodericus notarius scribere rogavimus. actum nuceria.+ ego qui supra petrus+ ego qui supra maio presbiter+ ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 204-205, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
    Persons
    • petri
      • theodericus
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.