Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0163
Signature: 0163
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
937
x
+ In nomine domini quadragesimo quinto anno principatus domni nostri waimari principi et
quinto anno principatus domni gisolfi filio eius, mense agustus decima indictione memoratorium
factu a me adelpertus filius idem adelperti, de eo quod ante bonorum homines wadia mihi dedit
iohannes filius leoni, tali ordine, ut tollere sivi ad uxore abendum maralda filia mea et in alio
die nuptiarum secundum legem dare ipsius filie mee firmum scriptum morgincaput, idest
quartam partem e xua substantia, sicut modo est consuetudo homini langobardi, alio die nuptiarum
dandum ad suam uxorem; et si eadem filia mea sivi uxore abendum tollere noluerit, vel
si ipsum scriptum morgincaput eidem filie mee secundum legem eidem filie mee non emiserit,
componere nobis se obligavit quinquaginta solidos costantinos, et per inbitis ipsa filia mea
per inbitis sivi uxorem tollere. iterum alia wadia mihi ipse nominatus iohannes dedit, ea rationem,
ut ipsa nominata filia mea abere sivi uxore, et quieta et pacifica vita cum ea bibere et bene
eam abere et colere secundum suam possivilitatem, et iniuxte ei non facere; et si iniuxte eis
facere presumserit, unde quantes vices a nobis aut a nostris heredibus pulsatus fuerit et nos ei
evangelia paratam abuerimus, et ille nobis exinde ausus non fuerit. iura cum parentibus suis,
per omnes vices componere nobis se obligavi viginti solidos et in antea per inbitis ea vene
abere et colere secundum suam possivilitatem, et pignera, que exinde pignerata fuerit, absque
iuxtitia retdantur. igitur alia wadia mihi ipse nominatus iohannes dedit tenorem quidem, ut,
si quis heminentibus peccatum et ipsa prenominata filia mea aput illum foras civitatem aut
castello depredata fuerit per qualecumque generatione et ista parte mare fuerit inbenta, tunc,
de quantum pretium nos a nostris partibus dare boluerimus, una sorte quod est ad nostram
partem, ille autem a sua parte dare due sortis de ipso pretium, et abeant ex ea maxima certamen
et inquisitione pro ea comparandum, et aput se eam reducad uxore abendum; et si
ea comparare noluerit, componere nobis se obligavi decem solidos costantinos, et per inbitis
ea comparare et aput se eam reducat uxore abendum, scepto si ea inbenire non potuerit vel
si ad ipsum pretium ea recomparare non potuerit; unde ausus fuerit nobis iurare, ut diligenter
ea comparare boluisset et non potuisset, tunc retdere nobis ipso pretium, quod pro ea
comparandum dederimus, et sit exinde solutus a calumnie. unde in eo ordine de omnes supradicte
wadia mediatores mihi posuit wisonem filius grisemari et andrea germano suo. ego
(<i>deest nomen</i>) notarius per indicatione ipsius ursi notari genitori meo hunc brebem scripsi.
+ ego andrea
+ ego ursus notarius interfui
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 208-209, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis 0163, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/0163/charter>, accessed 2025-04-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success