Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0167
Signature: 0167
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
940, Nuceriae
x
+ In nomine domini anno quadragesimo octavo principatus domni nostri waimarii principiet septimo anno principatus domni gisolfi eius filio, mense martio tertiadecima indictione. ideoquenos rodelgrimus, qui bassi clamatur, et walcari, qui amatus bocatur, germani filii cumperti,sicut nobis congruum esset videtur, per hanc cartulam benumdedimus tibi mansoni comitiamalfitano filius costantini, qui fuit prefectorio, una pecia de terra nostra cum arbustis, que abemusin locum nucerie ubi casolle dicitur: abentes finis de parte fine terra sancte marie, est permensuria in ipsa parte longitudo passi biginti octo, et de uno capite fine de heredes mauroni,est latitudo passi quattuordecim pedem unum, semisse unum; de alio bero latere fine nostrabinditori, est longitudo passi biginti sex; de alio quidem capite fine nostra, est in ipsa parte latitudopassi decem et nobem gubito unum. hec bero clausum, qualiter superius finis posite suntet mensuria ipsa percurrit, ad iuxto passum homini mensuratum cum bice de bia sua et cumomnis arboribus et pomifera sua et cam omnia infra se abentibus, trasactibus nomine et a funditustibi nominato mansoni benumdedimus. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostrambindictione, nuc a presentis recepimus a te nominatus emtorem nostrum idest auri tariocto: finitoque bero pretium aput nos, ea bero ratione, ut a presenti die et in perpetuistemporibus tu nominatus manso comes quam et tuis heredibus predicta nostra binditione securo nomineabere et posside baleatis, et faciatis quod bolueritis. ex qua repromittimus et obligamusnos qui supra rodelgrimus et walcari et nostris heredibus tibi nominato mansoni comiti quam etad vestris heredibus, eaque nostra bindictione nos vobis a omnis homines inantistare et defensarepromittimus. quit si menime potuerimus, aut noluerimus vobis eos defensare, vel si nos ipsi forsitansper quabis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuaet inanis et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus, et que aput vos fueritremelioratum vel factum hedificium, sub estimationem pretii vobis restituamus; de colludio autemlegibus vobis iuremus per dei misteria. si autem aliquit homo pro partibus uxor meaquewalcari introierit in ista nostra bindictione et legibus vobis exinde tollere potuerit sue rationis,ita et vos et vestris heredibus licentiam abeatis cum ista cartula introire in ipsa rebus nostraibique coniunta, et in alio tantum per appretiatum licead vos exinde tollere, de quantum de istanostra bindictione vobis tultum fuerit, et omni tempore eos firmiter abeatis per ipsa cartula etsuprascripta ... et tali ordine te iohannes notarius scribere rogavimus actum ...+ ego qui supra walcari+ ego ermetancus+ ego ursus notarius testis sum+ ego theodelgrimus notarius testis sum+ ego ragemprandus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 213-214, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Nuceriae
Persons
- iohannes
Codex Diplomaticus Cavensis 0167, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0167/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success