useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0169
Signature: 0169
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
940, Salerni
  
x
+ In nomine domini quadragesimo octabo anno principatus domni nostri guaimarii principiset octabo anno principatus domni gisulfi eius filii, mense nobember quartadecima indictione.clarefacio ego petrus domini misericordia episcopus sancte sedis salernitane, quia predictenostre sedis habere pertinentes est ecclesia bocabulum sancti felici, qui fundatus est intus ipsaturre, qui in rebus predicte ecclesie constructa est cum rebus ipsius ecclesie, qui olim viniefuit et pauca viniola ibidem est cum pertinentiis suis, quibus esse videmini a super fonti. et dumnostri episcopii obsordium est illud laborare et nequaquam eos laborare possumus; ideo et ipsaturre et predicta ecclesia et rebus eius in desolatione et debastatione posita est, congruum fueratnobis illud ad laborandum et frugiandum dare et annualiter exinde censum tollere, quam ampliusin desertum rebertere et nullum offectum nobis exinde obvenire, sicuti et modo nobis indenihil obveniet. et dum venerunt ad nos lupenus amalfitanus filius ursi et leone clericus et ursusamalfitanus filius mauri, qui dicitur de rini, et sunt consovrini frates, qui per bona conbenientiaipsa ecclesia et rebus ipsius ecclesie et ipsa turre ad restaurandum et laborandum seu frugianduma nobis tollere querunt, et annualiter persolbere exinde in nostro episcopio in festivitatesancte marie censum tari aureum bonum unum et aliquit visitationes; tunc cepimusexinde habere colloquium cum odelchisi diaconus et vicedominus nostre sedis et cum cleros honoratosnostri episcopii et cum truppoald adbocatorem nostri episcopii; set inito consilio, comparuitnobis ut melius esse illud dare et annualiter ipsum censum exinde tollere, et ipsa ecclesia etrebus eius restaurata et laborata esse, quam amplius in desertum redire et desertum eos habeamussicuti et modo. et pro itaque staviliscendum a pars palatii missus regi inter nos directus estradelgrimum iudicem, et nos a nostris partibus conbocavimus hidoneis hominibus, ut quo utrisquefaceremus stavilis permaneret. sic itaque acta, ego superius petrus episcopus et una mecum ipsevicedominus et adbocatorem nostri episcopii per hunc scriptum per bona conbenientia tradidimusvobis lupeni et ursi ad laborandum tenendum predicta ecclesia sancti felici cum ipsa turre etrebus et pertinentiis suis, in poc enim ordine, ut vos et vestris heredibus predicta ecclesia cumrebus eius et ipsa turre ad vestra habeatis et deteneatis potestatem tenendum ad laborandum, utipsa ecclesia et predicta turre restauretis et laboretis sicut meruerit; et quale sacerdotes vosimvenietis, qui in ipsa ecclesia pro officiandum esse debuerit, tunc nos et nostris successoribuspariter vobiscum vel cum vestris heredibus in ipsa ecclesia pro officiandum et regendum easillum ordinemus, ut semper in ipsa ecclesia sacerdotes sint, qui ibidem officium facias, et rebusprephate ecclesie vos et vestris heredibus temporibus suis de super et de subto laboretis et cultetis,sicut locus ipse meruerit ut bene pareant laborata, et ut de quantum binea fuit, per vestrumlaborem adcrescat et non minuentur ipsa binea in predicta rebus, et omnis frugio de ipsa rebuset offerta de ipsa ecclesia, totum vos et vestri heredes cum sacerdotes, que in ipsa ecclesia ordinaverimus,tollere deveatis, sicuti inter vos et ipsum sacerdotes conbenientiam fuerit, et innostro episcopio de ipso frugium nulla sortiones detis: preter annualiter detis exinde censum innostro episcopio vos et vestris heredibus in festivitate sancte marie unum bonum tari et aliquitvisitationes. si autem vos iamdicti lupenus et ursus seu vestris heredibus prephata ecclesia etrebus eiusdem ecclesie et ipsa turra non laboraveritis vel restauraberitis, sicut superius legitur,aut si ipsum censum annualiter in nostro episcopio non dederitis, vel si ipsa ecclesia et de rebuseius aut ipsa turre per qualecumque ratione per vobis vel per summissas a vobis personas desub potestate nostri episcopii substraere aut tollere quesieritis, tunc iste scriptum disruptumpermanead, et ipsa ecclesia cum rebus suis et cum omnibus suis hedificiis et ipsa turre nostriepiscopii rebertas potestatem; et si vos et vestris heredibus ipsa ecclesia et rebus eius et ipsa turrelavoraveritis et restauraveritis et omnia conpleveritis, velut superius legitur, et annualiter ipsumcensum nobis datis, tunc neque nos neque nostros successores non queramus illud vobis aut advestris heredibus tollere aut contrare, et obligo me et meis successoribus eos vobis et ad vestrisheredibus defensare da omnis homines; et si illud vobis non defensamus, aut si eos vobis tollereaut contrare quesierimus, scepto si illud non laboratis, sicut dictum est, ad compositione siamusnos et nostris successoribus obligati ad componendum vobis et ad vestris heredibus decem solidosconstantinos. et hunc scriptum scripsi ego theodelgrimus notarius et ita nobi per rogum ipsius domni presuli. actum salerno.+ ego qui supra petrus episcopus+ ego qui supra odelchis diaconus et bicedominus+ ego qui supra radelgrimo iudex+ ego adelgardus presbiter+ ego ermenandus clericus+ ego wisenolfus+ ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 217-218, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • theodelgrimus
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.