Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0213
Signature: 0213
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
961, in Nucerino agro
x
In nomine domini vicesimo octabo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense nobember quarta indictione. memoratorium factum a me stefanus filius benedicti, eo quod
ante presentia siconi castaldi et ante aliis bonorum hominibus, qui subter scripti sunt, per bonam
convenientiam et sua bona bolumptate, sicut ambas partes complacuit, hobligavit et thingavit
se mihi iohannes uterinus germanus meus filius predicti benedicti, et guadia michi dedit et
mediatorem michi posuit benedictus filius iohanni calamare, tali ordine, ut per nullis modis vel
rationibus nec ipse iohannes germano meus nec eius filiis et eredes de rebus suas stavile nec
vindere nec donare, que ei est pertinentes sibe da genitore nostro seu da genitrice nostra, undecumque
ei fuerit pertinentes, nec in sanctis locis offerire nec thingare, nec per qualecumque ratione
illos ad aliis hominibus exinde dare, nec pro anima sua exinde iudicare aut dare nisi mihi
qui supra stefani vel ad meis eredibus illos dare ad iusto valientem pretium, nec illos alicui iudicare
nisi nobis et ad nostris eredibus, si illos iudicare voluerit, nobis illos iudicent et deant;
et si nos illos tollere et emere voluerimus ad iusto valientem pretium, abeamus spatium per tertium
constitutum, ubi nos scire fecerint de duodecim in duodecim dies usque dies triginta sex,
ad illos tollendum et emendum ad iusto valientem pretium, sicut iustum fuerit adpretiatum per
docti et tres boni hominibus. et si ipsa predicta rebus alicui hominibus ipse iohannes aut eius
eredes absque nostra licentia et absolutione et bolumptate dederit vel venundederit aut iudicaverit,
vel si in sanctis locis illos offerire presumpserit, vel si ipsa rebus alicui dare presumpserit
absque nostra absolutione, ut de eius potestate siad distractum, tunc sine pretium redeant ipsa
supradicta rebus ad meam vel de meis eredibus potestatem per supradicta guadia; et si nos vel
nostris eredibus ipsa supradicta rebus noluerimus eos tollere et emere ad iusto valientem pretium,
licentiam et potestatem abeant a nostris partibus, ubi nos scire fecerint post ipsa constituta,
illos dare cui voluerit. quod si ipse qui supra iohannes vel eius filiis et eredes omnia, quomodo
et qualiter superius legitur, mihi qui supra stefani vel ad meis eredibus noluerit adimplire et
aliquid exinde contradixerit, tunc hobligavit se ipse iohannes et suis filiis et eredes per ipsa
eadem guadia ad componendum mihi qui supra stefani vel ad meis eredibus seu ad hominem
illum, apud quem brebem iste in manu paruerit, viginti aurei solidi constantini, et omnia, quomodo
et qualiter superius legitur, per invitis eos nobis compliret.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scribsi.
+ Ego qui supra sico.
+ ego leo.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 3-4, Estratto da ALIM
Language:
Places
- in Nucerino agro
Codex Diplomaticus Cavensis 0213, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0213/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success