Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0235
Signature: 0235
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
966, Salerni
x
+ In nomine domini anno tricesimo tertio principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense ianuarius nona indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante supradicta gloriosa
potestate, astantibus nos petrus et gaido iudicibus, coniuncti sunt petrus castaldus filius quondam
romoaldi cum moncola iudex filius quondam moncole, ipse petrus pro pars et vice ecclesie sancti
massimi, et ipse moncola pro pars et vice aloare uxori sue, et ostedit ei ipse petrus unum iudicatum
et relectus est. continebat, qualiter dauferius filius quondam guaiferi una cum radelgrima
genetrice sua iudicaberat adque disposuerad de cumta rebus substantiam suam stabile et mobile,
et ipse dauferius ididem disposuerad, ut post eius hobitum ipsa radelgrima genetrice sua ad
suam abere et detinere potestatem diebus bite sue cumta omnis rebus substantiam suam stabile et
mobile, et serbis et ancillis ad dominandum et possidendum, et de ipsa mobile et de ipso frugium
faciendum omnia quod voluerit, et familiis eius ei serbiendum. et uniter disposuerat atque tradiderat
maioni castaldo congnato et barbane suo, ut post hobitum ipsius dauferi distribuere pro
eius anima tres caballos, et due iumente, et octo solidos costantinos et una corcoma; quam et
post eius hobitum ipsa aloara uxor ipsius moncole iudici et imelaita uxore talarici, qui fuerunt
sorores ipsius dauferi, dare ipsius maioni quinquaginta solidos costantinos, ut pro eius anima
illis distribuere, et post obitum ipsius radelgrime ad ipse sorores pervenire potestate omnis rebus
illorum, sceptuata mobilia, et omnes serbos et ancillas ipsorum matri et filio, qualitercumque
illorum pertinentes fuerunt, liberi absoluti permanerent absque omni conducionem, et de mobile
quam reliquerint ipse maio vel ille homo, aput quem iste scriptum paruerit, pro illorum salutis
anime distribuere, et qualiter de cumta que predisserant per illis datum paruerit, firme et stabilis
permaneret, et aliut continebat in ipso iudicatum. etiam et obligaberat heredes suas, ut si eos
remobere quesierint, componere illi, adbersus quem inde contrare quesierint, centum solidos costantinos
et eius questio tacita et vacua inde permanerent: scripto iudicatum ipsum per theodericus
notarius roboratum sufficienter. cum quo iudicatum ipsum relectum est, dicebad ipse petrus,
ut ipsa radelgrima modo defunta fuisse, et quando in ipsa infirmitate iacebad unde defunta
fuisse, et quando in ipsa infirmitate iacebad unde defunta est, iudicabit et im manum mihi commisit,
ut causam eius tollere et pro eius anima illud dare in ecclesia sancti massimi, ubi per illa
per scriptum datum est: insuper et dicebat ipsius moncole, ut aput se abere de causa ipsius radelgrime,
aurum, argentum, pannos, et animalia et halia mobilia, querebant, ut illut tollere et,
sicut dictum est, pro eius anima illut in ipsa ecclesia darent. ipse moncola dicsit, ut de omnes mobili,
quantum ipso iudicatum continet et quantum fuit ipsorum dauferi et radelgrime, nullam inde
contrarent; et manifestabit se, ut nollo modum exinde causare aut contendere non poterent: preter
dicebat abere inde unum caballum, quod ipsa radelgrima ei donasse et de ipso iudicatum
contrabat, ut ipsi serbi ipsius uxori sue exse pertinentes pro quarta imelsende, et de ipsa rebus
stabile dicebat eidem uxori sue pertinere. unde iudicabimus et per partes illis guadiare fecimus,
ut ipse moncola de ipso caballum iurare secundum legem, et de ipsi serbi et ancillis et de rebus
stabile plicarent se cum suis rationibus et iusta legem inter se inde finem facerent. unde ipse
moncola posuit mediatorem truppoaldus filius maraldi, et ipse petrus posuit ei mediatorem. et
taliter scribere fecimus te madelmus notarius, qui interfuisti.
+ EGO DS PETRUS IUDEX
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 29-30, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Codex Diplomaticus Cavensis 0235, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0235/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success