useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0258
Signature: 0258
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
968, Salerni
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense martius duodecima indictione. ideo que nos iaquintus filius aldecisi clericus et mulier nomine sellecta, que sum uxor eius filia quondam petri presbiteri, quum declarati sumus nobis esset pertinentes casa et terra intus hanc salernitanam cibitatem ad ortum mangnum a parte suprascripti petri presbiteri genitor et soceri nostri, et iam ante os dies illut datum abuimus ad casa faciendum iohanni presbiteri germanum et congnatum nostrum, ut ille casa ibidem facere et trasactibus medium illut sibi tollere; nunc autem ipse iohannes presbiter, sicuti inter nos fuit combenientia, casa ipsa, que modo ibibem est, ille eam edificare querent a nos, ut exinde secundum legem inde ei firmaremus, ut securiter illut abere potere. unde de predicta terra de quantum fuit ipsius petri . . . iaquinti est pertinentes tertiam partem per datum ipsius petri presbiteri, et de illo aliut mihi inde est pertinentes inclita sortione petri presbiteri et monachi filii suprascripti petri presbiteri, sicuti nostra continunt monimina, que ante subscribto notario et testes ostedit firmate, et mihi nominate sellecte de ipso aliut, qui inde remansit, est inde abere pertinet sortione mea per subcessione suprascripti genitori meo; nunc autem congruum est nobis viri et uxori medium inclitum illut donare et pro ipsa lavorationem tradere tibi predicti iohanni presbiteri, ego nominatus iaquintus inclita ipsa mea sortione medietatem, et ego nominata mulier ipsa alia mea sortione medietatem, et de . . . viro meus mihi legibus evenire debuerit per ipsum meum morgincab, mihi fuit emissum a predicto viro meus alio die nostre copulationis, inclitum illos tibi nominati iohanni presbiteri tradidit. interea nos superius nominati iaquintus et sellecta vir et uxor unanimiter parique consensum, per absolutionem suprascripti aldecisi genitori et soceri nostro, quam et per largietatem supracripti gloriosi principis, quem nobis dandum direxit per lando castaldum suum que onoratum, per hanc cartulam quam et pro ipsa lavoratione donamus adque ad semper abendum confirmavimus tibi nominati iohanni presbiteri germanum et congnatum nostrum medietatem cumta et inclita casa et terra, sicuti modo conciata vel edificata esset, . . . illos vobis donavimus et, ut superius diximus, tamen ego nominata mulier illos tibi donavi per consensum et volumtatem ipsius viri mei, in cuius mundium me palamfacio subiacere, cum omnia intro se abentibus et cum medietate omnibus monimina indeque pertinentibus et cum bice de bia inclitum illos tibi donavimus, ad securiter hanc firmiter amodo et semper tu nominatus iohannis presbiter quam et tuis heredibus predicta nostra donatione illut abendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum, que vobis placuerit; unde de predicta nostra donatione nullam nobis aut cuiqua hominibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra donatione, primis inpotavimus nobis ipsum lavorem, que in ipsa nostra sortione fecisti, quam et iuxta legem launegild a te inde communiter recepimus mantellum unum. finitaque vero nostra donatione per subgectum launegild, ea vero ratione hobligamus nos qui supra vir et uxor et nostris heredibus predicta nostra donatione, ut dudum dictum est, nos vobis antistandum et defensandum da omnis omines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaverimus, aut si nos nostrisque heredibus quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illut vel exinde vobis tollere aut contrare, et quodcumque causationes vobis inde preposuerimus, tunc primum omnium questio et causatio nostra modis omnibus adbersus vos sint exinde tacita, et ad compositionem siamus nos et nostris heredibus hobligati ad componendum tibi nominato iohanni presbiteri quam et ad tuis heredibus biginti solidos constantinos, et, sicut dictum est, per inbitis illut vobis defensemus. quando autem per vos ipsis volueritis inde esse auctores et defensores, potestatem et licentiam abeatis tu tuique heredibus vice nostra et de nostris heredibus cum quale monimen et rationem inde abere potueritis, in omnibus inde causare et omnia agere et perficere, sicut vultis et vobis illos abere, et per vos ipsi siatis inde auctores et defensores; nam quando nos inde auctores abere quesieritis, nos autem nostrisque filiis et heredes adimpleamus vobis vestrisque heredibus omnia, quantum et quomodo superius legitur. et tali hordine te petrus notarius scribere rogavimus. actum salerno. + ego lando + ego maio + ego ioannes + ego petrus + ego romoaldus me subscribsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 59-61, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.