useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0255
Signature: 0255
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
968, Abellini
  
x
+ In nomine domini anno vicesimo quinto principatus domni paldolfi gloriosi principis et anno septimo principatus domni landolfi eximii principi, mense martius undecima indictione. Ego andreas filius <i>(deest nomen)</i> de oc quod ante nobiliorum subscriptorum testium declaro me habere rebus in loco baneo propinquo abellino et in loco ubi caprilia dicitur, et per alias singulas locas et case intus eodem civitate abellini pertinentem michi per una cartula donationis, quod michi donabit iohannes presbiter filius ciceri quando ad ovitus venit. Et congruum michi est tota et inclita ipsa rebus mea tam de loco baneo quam et de caprilia, et ipse case de intus civitate abellini cum ipsa monimina, que inde est pertinentem, vindere tibi andree filio loperissi ac genero domeneke monache. Propterea ego nominatus andreas, dum michi congruum esse videtur bona etenim mea voluntate, per anc quoque videlicet cartula vindeo tibi supradicto andree integra ipsa rebus mea et ipsa vinea mea, quod habeo in loco baneo per ipse finis, quomodo ipsa cartula mea continet, quod michi supradictus iohannes presbiter donabit, Et ipse case de intus eodem civitate abbellini et ipsa cartula que inde est pertinentes per ipse finis, sicut ipsa supradicta cartula declarat. Et ipsis rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, ortalis, vineis, vinealis, castanieta, escleta, cerreta, monti, plano, cultu atque incultu, omnia et in omnibus ubicumque de rebus et casis meis inventus fuerit, inclitum vindeo tibi supradicto andree una cum inferius et superiusque suis, cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis, ad semper eos habendum et possidendum tu quam et tuos heredes, et cui a vos datum esse paruerit, et faciendum exinde omnia quodcumque volueritis, sine contradictione mea et de meis eredibus, et sine cuiuscumque requisitione. Et pro hanc mea vinditione confirmanda, continuo recepi a te supradicto andree tari numero triginta tribus, Ea ratione, ut amodo et semper eadem mea vinditione habere et possidere securo nomine baleatis, et securiter faciatis exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis. Et aliter statuimus, ut usque dum dominus michi spatium vite donare dignatus est, ipsis rebus mee sit potestatis usufruendi medietate de ipso frugio non bendendi nec donandi, nec per nullis modis alienandi, nisi tantum usufruendi medietate. Post meum vero obitum ebeniam in potestate tua et de tuis eredibus; Et unde obligo me ego qui supra andrea et meos heredes obligamus nos tibi et ad tuis heredibus. Quod si aliquando tempore eadem mea vinditione, sicut prelegitur, retornare aud removere quesierimus, Post hanc cartulam ostensam et relecta puplice fuerint, et in antea perseveraverimus eos removendum aud exinde causandum, vel si illos vobis da omnis homines, cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, non defensaverimus secundum langobardorum lege, ideo ante omnia questio et causatio nostra bacua et tacita sint adversus vos, Et viginti solidos constantinos Per hanc cartulam vobis prenominati andree quam et ad vestris heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus, Et adversus vos per imbitis tacitis et contemptis maneamus. Igitur obligo me ego qui supra andrea adque heredes meos obligo tibi nominati andree, quam et ad tuis heredibus, iamdictum mea vinditione ab omnibus hominibus antistemus et defensemus secundum langobardorum legem. Da aliis vero hominibus sciatis exinde per vos autori et defensori cum ista cartula et cum moniminas ipsas, que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes adque continentes, ut liceam te et tuos eredes per vos ipsi defensori essere et moniminas ipsas ad legem ostendere, et omnia exinde facere, sicut ego et meos heredes facere debuissemus, Et habeatis totam et inclita ipsam rebus mea de loco baneo quam et de caprilia, quod michi supradictus iohannes presbiter donabit, et supradictus cecere genitor ipsius iohanni presbiteri donabit michi predicto andree una peciola de vinea ibidem in loco baneo totum et integrum illud tibi vendidi supradicto andree filio loperissi hac genero domeneke monache cum viis et anditis suis, cum aquis et omnibus suis pertinentiis, Et faciatis exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis sine contraditionem mea et de meis heredibus vel cuiuscumque requisitione per supradicta obligata pena. Quod taliter te gaidone subdiaconus atque notarius scribere rogavi in abellino mense et indictione feliciter. + ego ildeprandus + Ego potelgardus + ego mari + ego maio
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 55-56, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Abellini
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.