Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0273
Signature: 0273
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
973, Salerni
x
+ In nomine domini anno quadragesimo principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense ianuarius prima indictione. ideo que ego lupenus amalfitanus filius sergi de eo quod ante
supscripti nobilibus intus cibes salerno, vona etenim mea volumtate per hanc cartulam dono
adque confirmo tibi leoni germanus meus tota et inclita sortionem meam de res mea, quantum
quantoque michi pertinet habere da suprascripto genitorem nostrum in locum fonti ad sanctum
felici. ideo, sicut superius legitur, tota inclita supradicta nostra donatione suprascripta res tibi
iamdicti leoni donabi cum finis et biis suis et omnia infra se habentibus omnibusque suis pertinentiis,
illut vobis donabimus ad securiter et firmiter hamodo et semper hec predicta nostra donatione
illut abeatis et possideatis, tam bos quam et vestris eredibus, et omnia inde faceatis, quod
volueritis. unde pro hanc nostra donatione firmandum, nunc a presentis iusta legem recepi a te
nominatus leo germanus meus launegilt camiso uno: finitoque nostra donatione per supsceptum
launegilt ea quidem ratione obligo me et meis heredibus, amodo et semper ipsa nostra donatione,
ut dudum dictum est, antistandum et defensandum tibi nominato leoni quam et ad tuis heredibus
ab omnibus hominibus omnique partibus. quod si taliter semper ipsa nostra donatione
vobis non defensaberimus, aut si nos ipsi forsitans per quabis modis illut vobis vel exinde tollere
haut contrare seu remobere quesierimus, tunc primum omnium questio et causatio nostra modis
omnibus sit exinde tacita et bacua aput vos maneamus; et sequenter in lex langobardo continet
de donum et launegilt, ita nos et nostris eredibus vobis vestrisque heredibus repromittimus et
obligamus adimplere iustitia. et si taliter omnia, ut superius legitur, bobis non adimpleberimus,
ad compositione siamus nos et nostris heredibus obligati ad componendum tibi nominato leoni
quam et ad tuis heredibus, decem solidos costantinos, et ipsa nostra donatione firmiter omni
tempore vos illut abeatis in predicta ratione. et tali ordine te antipertus notarius scribere rogabi.
actum salerno.
+ ego rodelghisi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 78-79, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Codex Diplomaticus Cavensis 0273, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0273/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success